Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
Nos itaque peticionibus vestre magnificencie in omnibus annuere cupientes, ut tenemur, una cum prenominatis Gregorio de Thatha de Soproniensi ac altero Gregorio Farkas de Moroczhel de Simigiensi et Zaladiensi, necnon Thoma Kozma de Alchwth de Albensi comitatibus, tamquam hominibus vestre magnificencie nostrum hominem, videlicet honorabilem et religiosum fratrem Nicolaum de Hwzth, presbiterum cruciferum, socium nostrum conventualem ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt eo modo, quod ipsi et primo prefatus Gregorius de Thatha die dominico proximo ante festum beate Prisce virginis (jan. 15.) proxime elapsum in dicto Soproniensi, ac memoratus similiter Gregorius Farkas in eodem festo beate Prisce virginis et' martyris (jan. 18.) proxime preterito in predicto Simigiensi atque die dominico immediate sequenti (jan. 22.) in prefato Zaladiensi, prenominatus autem Thomas Kozma feria sexta proxima post festum Conversionis beati Pauli apostoli (jan. 27.) proxime transactum in iam fato Albensi comitatibus simul procedendo ab omnibus, quibus opportunum fuisset, omnia premissa et quevis premissofum singula suo modo facta fuisse et esse rescivissent, prout eidem vestre magnificencie dictum exstitisset, tenorque literarum eiusdem contineret per omnia prescriptarum. Habita itaque ipsa inquisicione, memoratus Gregorius Farkas, dicto nostro testimonio presente, in dicto festo beate Prisce virginis (jan. 18.) memoratos Franciscum de Hederwara in possessione sua Letha vocata ac Albertum castellanum eiusdem in eadem possessione Letha ac Vincencium et Georgium Nagh in possessione Zevvczen, eorum videlicet quemlibet de officiolatibus ipsorum possessionibus in eisdem habitis, et tandem feria sexta post idem festum (jan. 20.) immediate sequenti annotatos Emericum et Stephanum de Berleg in possessione Kelewycz appellata, quemlibet videlicet eorum de porcionibus ipsorum possessionariis possessione in eadem habitis, necnon Emericum Bodo de Anya in oppido suo Mezthegnyew nuncupato, demum vero die dominico prescripto post idem festum Prisce virginis