Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

in Kender-Medwe, Paulo Jos, Gregorio Nagy, Emerico Wa­mosy, Stephano Myse, Anthonio Kwthody, Blasio Kys et Michaeie Zabo in Nagy-Medwe vocatis, populis scilicet et iobagionibus tuis in prescriptis possessionibus in comitatu Jauriensi existentibus commorantibus, manibus armatis et potenciariis, ibique eundem exponentem, nullis suis culpis et demeritis exigentibus, diris verberum et vulnerum plagis affici fecisses potencia mediante in preiudicium et damnum dicti exponentis valde magnum. Supplicatum itaque exstitit maiestati nostre pro parte dicti exponentis, ut sibi circa premissa de remedio iuris providere dignaremur opportuno. Quia autem iuxta statuta decreti nostri superinde stabiliti huiusmodi actus potenciarii extra terminos octavales et bre­vium iudiciorum decidi debent et terminari, fidelitati igitur tue harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus habita presencium noticia tricesimo secundo die a die exhi­bicionis presencium tibi fiende computando coram nostra maiestate, ubicunque deo duce tunc constitueremur, absque ulteriori procrastinacione personaliter vel per ptocuratorem tuum legitimum comparere modis omnibus debeas et tenearis, racionem de premissis redditurus efficacem, prescriptos eciam populos et iobagiones tuos tibi statuere committimus, nam alias certus sis, quod si secus facere attentaveris, nos ad partis alterius comparentis instanciam id faciemus in pre­missis, quod dictaverit — ordo iuris. Secus non facturus, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude in festo beate Margarethe virginis, anno domini millesimo quingente­simo duodecimo. (1512 jul. 13.) Nos itaque mandatis eiusdem maiestatis vestre in omni­bus obedire volentes, ut tenemur, honorabilem magistrum Michaelem de Zan, socium et concanonicum nostrum, scilicet testimonium fide dignum ad prescriptarum literarum precep­toriarum maiestatis vestre exhibicionem et presentacionem faciendam duximus transmittendum, qui tandem exinde ad nos reversus nobis retulit, eo modo, quomodo ipse sabbato proximo post festum beate Anne, matris virginis Marie (jul. 31.) proxime preteritum ad porcionem possessionariam prefati Stephani de Hederwara in civitate Jauriensi existen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom