Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
tatorum dumtaxat assignare, et nichilominus eciam [dictus dominus] Franciscus eidem domine Dorothee simili modo infra festum beati Michaelis archangeli, similiter proxime affuturum de universis et singulis fructibus et utilitatibus ac proventibus et redditibus earumdem quartarum parcium, a tempore scilicet occupacionis ipsarum per ipsum dominum Franciscum perceptis, q[uantum] videlicet ubique iudices seu villici eiusdem domine Dorothee in dictis quartis partibus constituti prestito prius per eosdem superinde corporali iuramento, percepisse et habuisse dixerint, consimiliter plenariam atque omnimodam satisfaccionem impendere deberet et teneretur, prout videlicet et quemadmodum prememoratus Gregorius de Makra pro antefata domina Dorothea prenarratas universas lites et causas in toto et per omnia sopiri et condescendi fecit, literas eciam ipsas evocatorias mortuas et viribus destitutas reliquit. E converso eciam et prelibatus quoque Laurencius Sarkan pro sepefato domino Francisco de Hedervvara virtutibus literarum procuratoriarum prememoratarum prenotatas quartas partes suo modo remittere et resignare, de premissis eciam fructibus et proventibus plenarie satisfacere assumpsit coram nobis, tali obligaminis vinculo interiecto mediante, quod si annotatus dominus Franciscus, de Hederwara pretitulatas quartas partes, sed et prenotatos eciam eorum fructus et proventus infra prescriptos terminos adud deputatos suo modo eidem domine Dorothee ex integro remittere et resignare ac persolvere et de eis plenariam satisfaccionem impendere nollet aut recusaret, seu quoquomodo negligeret, extunc idem dominus Franciscus contra annotatam dominam Dorotheam mox in ducentis florenis auri convinceretur et convinci deberet, et nichilominus prenotate lites et cause rursus in pristinis viribus constitui, litere eciam evocatorie priores vires rursus resummere et revivisci possent et deberent, ac easdem ipsa domina Dorothea [statu] eodem, in quo nunc existerent, innovandi et iterato iuridice prosequendi plenam atque omnimodam [habeat potestatis facultatem.J Nos autem denique, vel prothonotarius noster, cumprimum sepefatus dominus Franciscus de Hederwara ad prescripta obligamina legittime evocaretur, factum eorumdem