Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

fide et fidelium obsequiorum gratuita merita fidelis nostri magnifici Francisci de Hederwara, bani castri nostri de Jaycza per eum sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone ac deinde maiestati nostre pro locorum et temporum varietate iuxta sue possibilitatis exigenciam cum omni fide­litatis constancia exhibitis et impensis, eidem ex certa nostre maiestatis sciencia et animo bene deliberato id duximus annuendum et concedendum, immo annuimus et concedimus presencium per vigorem, ut ipse in possessione sua Ireg vocata, in comitatu Tholnensi existenti habita, intra cuius metas quam plures rivuli et loca lutosa pontibus indigencia fore perhibentur, sicque in huiusmodi Iocis lutosis facilis transitus sine pontibus esse non potest, rotam in signum exaccionis tributi erigere, tributumque iustum et consuetum ab omnibus mercatoribus, institoribus et aliis quibusvis nego­ciatoribus hominibus, quascunque res et bona eorum hin­cinde deferentibus et delaturis perpetuis semper successivis temporibus exigere et exigi facere valeat atque possit, ita tamen, quod ipse et sui heredes pontes debitos super cunctis locis necessariis intra metas dicte possessionis Ireg habitis cunctis viatoribus et negociatoribus propriis suis laboribus et expensis continuo habere debeat et conservare absque tamen preiudicio et dampno aliorum tributorum. Quocirca vobis, hdelibus nostris universis et singulis mercatoribus, institoribus et aliis quibusvis negociatoribus hominibus pre­sentes visuris harum serie firmissime precipiendo mandamus, quatinus dum et quando ac quocienscumque cum rebus et bonis vestris mercimonialibus aut aliis rebus quibusvis ad loca dicti tributi perveneritis, extunc verum et iustum tri­butum de dictis rebus et bonis vestris iuxta qualitatem et quantitatem earundem, secundum consuetudinem regni nostri in talibus observari solitum exactoribus huiusmodi tributi persolvere debeatis et teneamini et aliud nullomodo facere presummatis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpe­tuam presentes literas nostras pendentis secreti sigilli nostri, quo ut rex Hungarie utimur, munimine roboratas duximus concedendas. Datum Bude, in festo beate Lucie virginis et martyris, anno domini millesimo quingentesimo septimo, regno-

Next

/
Oldalképek
Tartalom