Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

vulgo dicitur Forrow et ibi sunt due mete terree nove, qua­rum una a plaga meridionali distingit possessionem Pwkwd, alia vero a plaga aquilonis separat possessionem Zokolendred et ibi separatur possessio Pwkwd a possessionibus sanctifero­rum thavarnicorum et a possessione ecclesie Demesiensis, de quo prato tendit ad plagam meridionalem per magnum spacium et pervenit ad unam viam, que vadit ad fluvium Fyzegh, quam viam transit sew salit ultra et ultra eandem viam per modicum spacium tendendo in eodem prato erexe­runt unam metam terream cursualem et de eadem per id pratum tendendo pervenit ad unum puteum, circa quem puteum erexissent et erexerunt duas metas terreas angulares, quarum una a parte orientali separat possessionem Pwkwd, alia vero a plaga occidentali separat possessionem Irwgh a possessione prenotata et ibi terminantur mete possessionis Irwgh et terre a plaga orientali existentes ipsius prati perti­nent ad possessionem Pwkwd, terre vero ultra pratum versus plagam orientalem existentes pertinent ad possessionem Invgh ; de quo puteo et de quibus metis versus plagam orientalem tendendo pervenit ad unum montem ad antiquam metam cursualem quam renovassent, de qua meta versus plagam orientalem per Iongum spacium procedendo pervenit ad duas metas terreas circa foveam vulpium existentes, quarum una a parte meridionali existens separat possessionem Ruben a possessione Pwkwd, de quibus versus plagam orientalem in longo spacio procedendo pervenit ad unam vallem et ad unam metam cursualem, quam renovassent, de qua trans­eundo dictum pratum versus plagam orientalem et per eandem plagam procedendo pervenit ad unam vallem, in cuius latere est una meta terrea antiqua prope finem illius vallis, quam renovassent, de qua per predictam plagam procedendo per­venit ad unum fossatum, in quo est una meta terrea, quam similiter renovassent, de qua per eandem plagam procedendo pervenit ad metas possessionis Zenthmarthon, de qua versus plagam septemtrionalem pergendo pervenit ad aliud magnum fossatum, de quo ad unam metam terream cursualem, quam renovassent, de qua per plagam septemtrionalem pergendo pervenit ad aliud fossatum, in quo sunt due mete terree

Next

/
Oldalképek
Tartalom