Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

Tandem omnia bona sua temporalia, videlicet castra, castella, fortalicia, civitates, opida, villas, possessiones et por­ciones possessionarias cum omnibus utilitatibus sibi invicem pertinentibus, et vestes, gemmas, ornamenta, monilia, vasa aurea et argenfea, ceteraque clenodia eorundem metallorum pecunias et pigno[ra, literjas ac literalia instrumenta, iura videlicet sua omnia, erga eam spectancia, communiter omnia bona sua mobilia et immo[bi]lia, quovis nomine ac vocabulo vocitata, tam hereditario iure per masculinam vel femininam lineam, quam eciam, testamentario a parentibus suis et unde­cunque ad eam devoluta ac pertinencia et ipsam quomodo­libet concernencia prefato domino Emerico bano, domino et marito suo legavit atque dimisit penitus et omnino. In eisdemque rebus et bonis disponendis ultime volun­tatis sue hdei commissarium eundem dominum et maritum suum constituit ac deputavit, petendo affectuose ...... dem loqui corporaliter non posset, ut huiusmodi testamentum suum ultimum ac hnale sorcietur effectum, et ut eius anime salutem, quamdiu ipse supervi­xerit, iugi sue comme[ndaret] ecclesie katholice sancte. In quorum omnium et singulorum hdem et testimonium premissorum presentes literas suas testamentarias ipsa dicta domina Anna sigillo proprio cum sigillis testium infrascripto­rum protunc ibi presencium fecit consignari ac roborari, presen­tibus ibidem honorabilibus ac discretis, necnon religiosis viris,. dominis Valentino plebano de Ozora predicta, necnon vice­archidiacono loci eiusdem, confessore videlicet ac patre suo spirituali, Blasio presbitero de tali dioecesi talis, fratre Johanne presbitero de tali, patre videlicet et similiter confessore suo, ac fratre Ladislao de tali laico ordinis minorum sancti Fran­cisci, nobilibusque Bernaldo de tali ac Petro Thethetleni et Zazko etc. aliisque quam pluribus testibus, hde dignis, ad premissa vocatis et rogatis. (A pecsetek helyet egymas mellett, negy korrel jeloltek ki ; meg­sem ide, hanem az oklevel hatlapjara keriiltek, a mint az ott lathato pecsetnyomok bizonyitjak.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom