Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

grad in festo beati Jacobi apostoli, anno domini milllesimo trecentesimo vigesimo sexto. (1326 jul. 25.) Nos vero mandatis vestre regie maiestatis obedire cupi­entes, ut tenemur, cum Petro de Twkwlchen homine vestre serenitatis discretum virum magistrum Emericum, socium et concanonicum nostrum ad premissa exequenda duximus desti­nandum, qui demum, homo vester et noster, ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi omnibus commetaneis et vicinis dicte possessionis Apka convocatis per singulas veteres metas, ubi necesse fuit, novas erigendo, reambulassent diebus legittimis in eadem moram faciendo et ipsam vendi­cionem et empcionem omnibus notificando, nullo contradictore penitus existente, eandem possessionem Apka per dictos no­biles de iure venditam, nostre collationi seu donationi compe­tentem seu congruentem, idem homo vester cum testimonio dicti hominis nostri eidem magistro Petro statuisset pleno iure heredum per heredes possidendam, habendam et tenen­dam. Cuius quidem possessionis mete, prout idem homo vester et noster concorditer nobis retulerunt, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipitur a plaga orientali penes pratum cuiusdam fluvii Saar nuncupati et ibidem in margine eiusdem prati est una antiqua meta et secunda nova, quarum una distinguit ipsam possessionem Apka, secunda possessionem ecclesie sancti Salvatoris similiter Apka vocatam. Abhinc procedendo versus orientem et parum eundo penes quandam viam publicam, que ducit versus civitatem Posonium, est una meta antiqua' et secunda nova distinguentes tamquam prime, deinde vadit similiter versus orientem et parum eundo iuxta secundam viam publicam, que ducit versus civitatem Tyrnensem, est una antiqua meta et secunda nova, que distinguunt omnino, sicut prime, abhinc transit similiter ad plagam orientem et parum eundo una meta antiqua et secunda nova modo pre­habito distinguentes, inde progreditur adhuc versus orientem et sic eundo circa penes quandam viam, que venit de villa Dyozegh versus villam Pauldi, ubi sunt tres mete capitales, quarum una separat dictam terram Apka, secunda terram ecclesie sancti Salvatoris, que ibidem terminatur, et tertia terra ville Mached, abhinc vadit versus plagam meridionalem

Next

/
Oldalképek
Tartalom