Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
ac coniunctim et non minus, quam in dictis duobus milibus et ducentis florenis auri puri, rerum estimacione, ut prefertur qualibet exclusa, eo quod dicta possessio Soskwth medietatesque possessionum et porciones possessionarie predictarum per dictum condam dominum Sigismundum regem absque preiudicio iuris alieni prelibato Gwnther Sthoz pro dictis sumpmis florenorum auri absolute fuerant impignorate, redimere possint et valerent. Ad que omnia premissa et quevis premissorum singula sepefati Emericus et Nicolaus de Hedrehwara, alter Nicolaus de Kalno ac Andreas et Franciscus se personali eorum astancia, iidem eciam Nicolaus de Kalno prefatum Ladislaum filium suum, prefati vero Andreas et Franciscus dictum Johannem fratrem ipsorum oneribus sub prescriptis sponte obligarunt coram nobis, vigore et testimonio presencium mediante. Datum Bude predicta sabbato proximo ante festum beati Adalberti martiris, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo. Eredetije papfron, nyilt alakban, pecset nyomaival, fasc. 4, Nr. 19. 253. Heves, 1467 juniits 4. Orszagh Mihaly nador Heves varmegye kozgyulesen Kompolthi Miklos keresere Turnacsa nevii birtokanak Hedervari Laszlo egri piispok altal tortent hatalmas elfoglalasa iigyeben a hevesmegyei tisztviseloket kihallgatta. Nos Michael Orzag de Gwth regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum memorie commendamus per presentes, quod in congregacione nostra generali universitati nobilium comitatus Hewesiensis feria sexta proxima ante festum sancte et individue Trinitatis (1467 mdj. 22.) prope opidum Hewes ex speciali edicto regio celebrata egregius Nicolaus de Kompolth de medio aliorum in nostram exurgendo presenciam proposuit eo modo, quomodo in anno, cuius iam duodecima vel citra instaret revolucio, reverendus in Christo pater dominus Ladislaus de Hederwara, episcopus ecclesie Agriensis nescitur quibus respectibus, quoddam predium ipsius exponentis Thwrnacha nominatum in dicto comitatu Hewesiensi existens minus iuste et indebite pro se occupasset et uteretur