Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

cium significantes, quibus expedit, universis, quod nobis quadragesimo die octavarum festi Epiphaniarum domini pro­xime preteriti (febr. 21.) unacum regni nobilibus pro faciendo moderativo iudicio causantibus in sede nostra iudiciaria sedentibus magnificus Emericus, filius condam Laurencii de Hederwara similiter palatini, pridem banus Machouiensis, nunc vero ianitorum regalium magister personaliter iuxta continenciam literarum nostrarum citatoriarum ipsam citacio­nem hic, Bude coram nobis facie ad faciem factam fore denotancium in figura nostri iudicii comparendo contra Nico­laum filium Johannis, filii Nicolai de Pwkwd proposuit eo modo, quomodo quedam litere privilegiales honorabilis capi­tuli ecclesie Albensis cursus metales inter possessiones Zokol­endred memorati domini Emerici de Hederwara ac Pwkwd vocatas antefati Nicolai, filii Johannis in comitatu Tholnensi existentes, denotantes, erga ipsum haberentur, quas eidem pro dandis paribus earundem in iudicio per eundem exhiberi vellet coram nobis iure admittente. Quo audito annotatus Nicolaus filius Johannis de Pwkwd similiter personaliter in nostram exurgendo presenciam respondit ex adverso, quo­modo ipse annotatas litteras metales antefati capituli ecclesie Albensis privilegialiter confectas pre manibus haberet, teno­resque earundem in transscripto litterarum nostrarum ipsi domino Emerico de Hederwara dare promptus esset et para­tus, et hys dictis idem Nicolaus, filius Johannis quasdam litteras privilegiales antefati capituli ecclesie Albensis coram nobis in specie produxit habentes hunc tenorem: (Ldsd a szekesfehervdri kdptalan 1347 szeptewiber 8-dn kelt jelen­teset (48. sz.) I. Lajos kirdly 1347 augusztus 26-dn kiadott mandatumdval.) Quibus quidem Iitteris productis quia ipse littere ante­fati capituli ecclesie Albensis cursus metales pretacte posses­sionis Zokolendred vocate, dicti domini Emerici de Hederwara in aliqua sui parte tangere agnoscebantur, ideo nos tenorem earundem de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali presentibus litteris nostris privilegialibus pendentis et autentici sigilli nostri novi munimine roboratis transscribi et transsumpmi faciendo eidem domino Emerico de Hederwara,

Next

/
Oldalképek
Tartalom