Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
tinus de Inese, sin Gregorius sive Petrus an Stephanus de Koromzo aut Josa de Haly sive Lucas de eadem, sin Symon aut Anthonius de Peecz, sive Blasius de Nema, sive Petrus de Ewrken, aliis absentibus homo noster ab omnibus, quibus incumbit, meram de premissis experiatur certitudinis veritatem, quam tandem nobis hdeliter rescribatis. Datum Wyenne, feria sexta proxima ante dominicam Misericordia domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo quinquagesimo tercio, regni autem nostri anno tredecimo. (1453 dpr. 13.) Unde nos mandatis vestre serenitatis satisfacere volentes, ut tenemur, unacum prefato Josa de Haly, homine vestro unum ex nobis videlicet religiosum fratrem Sebastianum presbiterum ad premissam inquisicionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duximus transmittendum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festo sancti Georgii martyris proxime preterito (1453 dpr. 24.) in comitatu Jauriensi pariter procedendo ab omnibus, quibus decens fuisset et opportunum, nobilibus videlicet et ignobilibus dicti comitatus hominibus diligenter de premissis inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fuisse rescivissent, prout vestre serenitati dictum extitisset et quemadmodum tenor literarum vestrarum per omnia continet prescriptarum. Datum sexto die diei inquisicionis prenotate, anno domini supradicto. Kiviil: Domino regi pro religiosis dominis fratribus Paulo preposito et conventu ecclesie de Chorna inquisicionis relacio. Eredetije papiron, zaropecset toredekevel, az Orszagos Leveltarban M. 0. D. L. 14.669. jelzet alatt. 215. Eger, 1453 jitnius 14. Hedervari Laszlo egri piispok a beregmegyei tized egy reszet Kisvardai Miklosnak adja. Zichy-Okmdnytdr IX. k. 281. sz.