Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

195. 1447 oktober 9. A gyori kaptalan elott Pal csornai prepost a sajat es konventje neveben, tovabba Hedervari Imre fia Janos a sajat, es fia Istvan valamint H. Miklos fia Ozsvat neveben beval­last tesznek, hogy Nagy es Kis-Barati kozott fekvo Csokatelek vitas teriiletere nezve megegyeztek s a hatart megjarattak. Capitulum ecclesie Jauriensis omnibus Christi hdelibus, presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris salutem in omnium salvatore. Ad universorum, tam presen­cium, quam futurorum noticiam harum serie volumus per­venire, quod venerabilis et religiosus vir, dominus frater Paulus, prepositus ecclesie de Chorna pro se personaliter et pro con­ventu loci eiusdem cum procuratoriis litteris eiusdem con­ventus ab una, parte vero ex alia egregius Johannes, filius Emerici de Hedrehwara similiter pro se personaliter et pro Stephano filio suo, necnon Osw r aldo, filio Nicolai de dicta Hedrehwara sine litteris procuratoriis, onera tamen et grava­mina eorundem et aliorum quorumlibet fratrum et proximo­rum suorum, si in infrascriptis persistere nollent, super se assumpmendo, coram nobis constituti confessi sunt viva voce in hunc modum, quod quamquam inter prefatos honorabiles et religiosos fratres dominos, Paulum prepositum et conven­tum ecclesie beati Michaelis archangeli de Chorna ab una et inter egregium Johannem, filium Emerici de Hedrehwara parte ab altera super occupacionibus quorundam predii Choka­theleke vocati, necnon certorum pratorum et falcacionis eorun­dem ac super illicita et potenciaria replecione et destruccione cuiusdam putei sub inclusione metali possessionis eorundem prepositi et conventus Nagybarathy appellate existencium, necnon eciam potenciaria occupacione quarundam particula­rum terrarum per araturam diverticulorum terrarum arabilium possessionis Kysbarathy versus dictam Nagybarathy sive ter­ram Chordawth nominatam se conterminancium ultra et extra antiquas metas ipsius possessionis Nagybarathy per antefatum Johannem de Hedrehwara et suos subditos ac iobagiones factis et irrogatis litis et contencionis materia

Next

/
Oldalképek
Tartalom