Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

17. 1303 dprilis 4. Az esztergomi keresztes konvent bizonysaglevele arrol, hogy Adam fiai, Balazs, Pothowcz es Egyed kezewi nemesek, tovabba testvereik, Kata, Kynge, Akynka es Anyth, Kezewen levo birtokreszeiket, illetve leanynegyediiket 20 ezust markaert eladtak Gedech fianak, Lorincznck. Conventus cruciferorum domus hospitalis ecclesie sancti regis Stephani de Strigonio omnibus Christi fidelibus presen­tem paginam intuentibus salutem in largitore salutis. Ad uni­versorum igitur noticiam presencium serie declaramus, quod Blasius, Pothowcz et Egidius, filii Adam, nobiles de Kezew pro se personaliter, pro Kata, Kynge, Akynka et Anyth, soro­ribus suis, filiabus ipsius Adam cum procuratoriis literis con­ventus de Sagh ad nostram personaliter accedentes presen­ciam dixerunt et sunt confessi oraculo vive vocis, porciones ipsorum possessionarias in eadem possessione ipsos contin­gentes ac quartam puellarem dictarum sororum suarum ipsas in eadem contingentem viginti marcis argenti mercimonialibus plene habitis et receptis vendidisse Laurencio, filio Gedech, nobili de eadem et per eum suis heredibus, heredumque suo­rum successoribus cum omnibus ipsorum instrumentis, quibus per ipsorum predecessores habita extitisset et possessa iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas et habendas ex permissione, consilio et consensu Martini et Phile, fratrum ipsius Laurencii, Gregorii, Stephani et -, filiorum Lonch, proximorum dictorum filiorum Adam ac aliorum vicinorum suorum, videlicet Paznan, Thome et Villermi (?) magni, nobi­lium de Scelen, similiter coram nobis astancium. Prima autem meta, ut partes dixerunt, esset in medio quarundam arborum merosiarum, deinde iret ad quendam fluvium Lazpataka dic­tum, abhinc iret supfa ad partem septemtrionalem, ubi per­veniret ad Zarazpataka, deinde iret iterum ad alium — Zelenpataka vocatum, inde exit et iuxta arborem querci iret ad partem meridionalem ad arborem ilicis, inde flectitur ad partem similiter meridionalem ad quendam locum viridum (igy) pasyth vocatum et perveniret ad quandam parvam sil­vam et ibi iuxta quandam viam esset una meta terrea, deinde

Next

/
Oldalképek
Tartalom