Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
ipsorumque heredibus iure perpetuo possidenda, pretacta quoque castra Thamasy, Wywar et Podwersa ac opidum Hedrehel cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinenciis prelibato Georgio, filio Lorandi consimiliter iure perpetuo et in sempiternum possidenda et habenda statuat et committat contradiccione ipsarum parcium sibi invicem et aliorum quorumlibet non obstante. Ceterum quia prefatus dominus Laurencius palatinus prelibatum Herricum, filium Wayvode quam plures possessiones et porciones possessionarias post emanacionem prescriptarum literarum graciosarum antelati domini imperatoris et regis aquisivisse et invenisse, sed earum nomina se pro nunc ignorare referebatur, pro eo iudicando commisimus eo modo, ut prelibatus dominus Laurencius palatinus universas literas, quibus mediantibus quascunque ex possessionibus et porcionibus possessionariis pretitulati condam Herrici, filii Wayvode post emanacionem preexhibitarum literarum graciosarum dicti condam domini imperatoris et regis aquisitas et inventas fuisse declarare posset, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste proxime venturo (jttn. 24.) Bude coram nobis et magnifico comite Georgio de Rozgon, iudice curie regie aut nostri et eiusdem comitis Georgii in personis coram reverendo in Christo patre, domino Petro, episcopo ecclesie Wacyensis, cancellario scilicet et conservatore sigilli nostre communitatis ac egregio magistro Clemente Thapan de Harazth, prothonotario prefati comitis Georgii exhibeant et producant et quascunque iidem ex possessionibus sew iuribus possessionariis sepefati Herrici post emanacionem dictarum literarum graciosarum antelati condam domini imperatoris aquisitas et inventas fore, ex huiusmodi literis et literalibus instrumentis cognoverint et comperierint, easdem antelatis domino palatino et Emerico bano, filio eiusdem, contradiccione prefati Georgii, filii Lorandi et aliorum quorumlibet non obstante, vigore literarum nostrarum per ipsum dominum episcopum superinde conficiendarum restatuere et restatui facere committimus et volumus et decernimus, eciam et committimus, ut prefatus dominus Nicolaus wayvoda, si aliquid iuris et proprietatis ad dictas possessiones Dalmad et Somodar habet, sew se habere pretendit, easdem possessiones iuxta