Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)
— 180 — prohybuisset contradicendo et contradixisset inhybendo corant ipso. Datum Jaurini, quarto die diei prohybicionis premisse, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo quinto. Eredetije papiron, harom gyiirus pecset nyomaval a hatlapon az Orszagos Leveltarban M. 0. D. L. 12.727 jelzet alatt. 155. Prdga, 1437 mdrczius 7. Zsigmond kiraly a Paloczi Matyus halalaval megiiriilt nadori meltosagot Hedervari Lorinczre ruhazza. Comissio propria domini imperatoris. Nos Sigismundus dei gracia Romanorum imperator semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex memorie commendantes harum tenore significamus quibus incumbit universis, quod quamvis officio, ad quod divina disponente clemencia feliciter sumus evocati, requirente ad quevis extrinseca nostra circumspeccione expedienda nos debita provocet sollicitudo, ad ea tamen, que nostrorum fidelium subiectorum probitatis perspicuitate, morum gravitate et virtuosorum operum elegancia preditorum respiciunt incrementa, tanto fervenciori studio attendere soliti sumus, quanto per ea, quibus operam adhibemus, regno et regnicolis nostris utilitatem non modicam cognoscimus proventuram. Sane de fidei puritate, industriosa virtute, constanti fidelitate, in discernendis causis iudiciisque faciendis probata experiencia agilique et fideli ac solerti exercicio fidelis nostri sincere dilecti magnifici Laurencii de Hedrehwaar magistri agazonum nostrorum,. quibus eundem tum native propaginis nobilitate, tum etenim venustorum morum gravitate et laudabilis fame prerogativa exposcente, nedum vulgaris preloquii assercione, verum eciam propria occulata et palpabili nostre maiestatis contemplacione multipharie re vera novimus fore insignitum, ad plenum cOnfidentes debitumque ad ea respectum habentes, et ex preteritis sumpta fiducia a certo tenentes, quod ea, que sue commiserimus expedicioni, fideliter ac secundum deum et eius iusticiam faciet et explebit, ipsum tamquam ad id virum utique probitate conspicuum idoneumque et sufficientem ad honorem et dignitatem palatinatus, pretacti regni nostri Hungarie, nunc