Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

inquisicionis, ammonicionis et evocacionis seriem cum nomi­nibus evocatorum, ut fuerit expediens, nobis fideliter rescri­batis. Presentes autem sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur, fecimus consignari. Datum Bude, feria quinta proxima post dominicam Reminiscere, anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo, regnorum nostrorum anno Hun­garie etc. tricesimo tercio, Romanorum vero decimo. (1420. mdrczius 7.) Nos igitur mandatis vestre serenitatis obedientes, ut tenemur, una cum prefato Jacobo de Zoph, homine vestro nostrum hominem magistrum Stephanum presbiterum, ma­gistrum domus hospitalis ecclesie beate Katherine virginis et martyris prope civitatem Jauriensem habiti ad premissa fide­liter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum, qui tandem ad nos exinde reversi, nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in dominica Quasi modo geniti (dpr. 14.) proxime preterita in comitatibus Jauriensi et Posoniensi simul pro­cedendo ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, palam et occulte dilingenter de premissis inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eatenus facta fuisse rescivisset, prout vestre maiestati dictum extitisset, factaque huiusmodi inquisicione eodem die ad prefatam nobilem dominam, relictam Emerici de Hederuara accessis­sent, amonuissent eandem verbo vestre serenitatis, ut ipsa predicta literalia instrumenta annotati Laurencii eidem coram nobis in specie reddere et restituere, prescriptamque porcio­nem possessionariam eiusdem Laurencii in prefata Lypolth­falua habitam remittere et resignare deberet et teneretur. Et quia ipsa domina, relicta Emerici id facere recusasset, nulla literalia instrumenta ipsius Laurencii erga se habere refe­rendo, ideo eandem dominam, item prefatos Georgium de Pantey, Dominicum et Paulum, familiares eiusdem tunc inibi astantes presente iam dicta domina ipsorum in prefata Heder­uara ad octavas festi beati Georgii martyris (mdj. 1.) proxime venturas contra annotatum magistrum Laurencium in vestre maiestatis evocassent presenciam racionem de premissis red­dituros, litis pendencia inter ipsos habita non obstante. Datum

Next

/
Oldalképek
Tartalom