Radvanszky Béla - Závodszky Levente: A Héderváry-család oklevéltára. első kötet (Budapest, 1909)

sicut regie maiestati extitisset conquestum; quantitatem autem bonorum dicti Gerugh et aliorum iobagionum eorundem filio­rum Stephani ablatorum scire nequivissent; scivissent tamen, quod idem Gerugh captivitate in eadem spiritum exalasset; scitaque premissorum veritate, eadem die predicte inquisicionis prefatum Johannem filium Sebeuk in faciem prenotate posses­sionis sue Kemek contra prenotatos magistros Georgium et Mychaelem, filios Stephani ad dictas octavas diey Cynerum (mdrcz, 6.) in regiam presenciam evocassent racionem pre­missorum redditurum, premisse litis pendencia non obstante inter ipsos. Ad quas quidem octavas annotatus Johannes filius Sebeuk per Andream filium Pauli legitimum procuratorem annotatorum magistrorum Georgii et Mychaelis congruis diebus octavarum earundem coram nobis expectatus nostram in presenciam non venisset, neque misisset, se mediantibus aliis literis nostris iudicialibus exinde confectis mole iudiciali onerari permittendo; postulans prefatus procurator ipsorum annotatorum eisdem in premissis ex parte predicti Johannis filii Sebeuk per nos, in premissis iuris medelam elargiri. Et quia forma iuris eun­dem Johannem contra ipsos actores vice secundaria evocan­dum fore dictarat, pro eo vestram amiciciam petieramus diligenter, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimo­nio fide dignum, quo presente homo regius infra declarandus prefatum Johannem filium Sebeuk super premissis perhemptorie responsurum, [racionemque efficacem redditurum] contra annotatos magistros Georgium et Mychaelem, filios condam magistri Stephani de Hedrehuara ad octavas festi beati Georgy martiris (mdj. 1.) tunc venturas regium evocarent in presenciam, et post hec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas domino nostro regi fide­liter rescriberetis. Tandem ipsis octavis instantibus Andreas filius Pauli pro ipsis magistris Georgio et Mychaele, filiis Stephani de Hedrehuara cum procuratoriis literis dicti capituli Jauriensis ad nostram veniendo presenciam literas vestras super ipsa evocacione domino nostro regi rescripcionales nobis presen­tavit, in quibus prefatum Johannem filium Sebeuk per Se-

Next

/
Oldalképek
Tartalom