Valló István szerk.: Győri Szemle 1. évfolyam 1930.
I. évfolyam. 1-3. szám. 1930. január-március - KISEBB KÖZLEMÉNYEK - Szabady Béla: Dallos Miklós győri püspök Pázmány Péter küldetésében
plenitudine gratiae suae bénéficia posse conferre, grata mihi est haec Suae Dominationis promotio ; neque scio me suae promotioni apud Suam Majestatem obicem ponere studuisse. Constat mihi quod Hungarus, quodque ex bona família oriundus sit, inge nium, * prudentiam et eruditionem habeat, — prudentes quoque cum prudentibus facile convenire possunt. Neque id dubito Suae Dni cordi esse nationis suae promotionem, patriaeque cujus civis est emolumentum et conservationem amare, et juxta suam oblationem pacis et tranquillitatis studiosum fore, seque statui Regni accommodaturum. Ab obligatione vero Iesuitarum Suam Dominationem absolutam esse certus sum ex diplomate et testimonio Suae Majestatis viso, ac tanto magis persuasus sum, Suam Dominationem se omnibus Dominis Regnicolis accommodaturam, quanto altius in regno evectus est, et consideraturam, quod hanc suam eminentiam in hoc regno possideat Scio etiam quod invidia magnos viros sequatur, neque sola Sua Dtio est, de qua commenta confingantur. verum etiam de me falso sparsum fuerat, quod contra Suam Majestatem arma capere, et filium meum in Principem Transylvaniae promovere veluerim, sed malitiam fratrum patientia oportet superare. Demum obtulit reciprocum amorem, benevolentiam, reverentiam. Subjunxit postea: se consulere ut Illma et Rma Celsitudo V. a Sua Majestate mandatum ad ipsum D. Palatinum sonans peteret, cujus vigore si convalesceret, Dnos Consiliarios ad unum certum locum et tempus convocaret, ut constaret Regni Optimatibus tam promotio Illmae ac Rmae Celsit. V., quam vero ejusdem oblatio : quod Regni commoda spectare velit, tantoque magis Optimates erga eandem afficiendos censebat. Surrexit denuo et deposito pileo per me Illmam et Rmam Celsit. V. salutavit. Dum vero hoc responsum dedit, quoties protulit nomen Archieppi toties caput detexit, et hoc ter factum est. Completo suo responso egi gratias nomine Illmae et Rmae Celsis V. Et quia cogitabam ipsum non solum hoc respectu, sed etiam propter alia Regni negotia sibi nota optare, ut possit convocare Dnos Consiliarios, replicavi (veniam petens) forte non esse necesse ut Dni Consiliarii propterea fatigentur, rem esse jam divulgatam, ac in dies divulgari, famamque dilatari, quod Illma et Rma Celsdo V. sit promota ad Archieppatum Si tarnen id operae pretium censeret ut innotescate Dnis Consiliariis, posse Suam Illmam Dnem tamquam Palatinum per literas de hac benigna collatione Suae Majestatis certificare Dnos Consiliarios Respondit : „No, én tudom, hogy jobb lesz így" Dixi me relaturum Rogavitque me ut in prandio manerem. Egi gratias pro benevolentia sua erga me. Exivi et ante ostium ejusdem Magistrum curiae 1 ) et quosdam juvenes aspexi, qui avidi erant scire cur venerim, et auscultabant. Antequam cibi illati essent, filius Dni Palatini venît ad me et subridens ait : cur ipsi non significaverim quod nomine Illmae et Rmae Celsis V. vene*) Áthúzva filium D. Palatin.