Bedy Vince: A pápóci prépostság és perjelség története /Győr egyházmegye múltjából 6. (Győr, 1939)

Függelék. Okiratok

nendo in eisdein; voluit etiam predicta domina et dispo­suit, ut universe alie possessiones ipsius ubicunque exis­tentes, nunc apud manus ipsius Habite vel quas ordine iudicario acquirere et obtinere proterit, de quibus ipsa vi­vente aliter non disponeret, similiter ad ipsas ecclesias, quas pro herede universali instituit, devolvantur inter ip­sas dividende ac perpetuo possidende; lites etiam super factis possessionum per ipsam motas et inceptas Reeto­res predictarum ecclesiarum nomine ipsarum ecclesiarum prosequi valeant et generaliter ubicunque prefata domina possessiones habere dinosceretur, a quibuscunque deten­toribus earundem venditore valeant requirere, abtentaque ad ius et proprietatcm dictarum ecclesiarum modo pre­misso applicare. Nos igitur ad ea, que ecclesiastici status honorem et incrementum premonent, tanto specialius in­tendente, quanto gratiosius arbitramus obsequium impen­dere Christo gratum et acceptum ob reverentiam Corpo­ris Christi et Sancti Salvatoris, interveniente etiam in­stanti peticione predicte nobilis domine, cupientes predic­tam ecclesiam specialiter magnificare et decorare ac pre­cellentia prepogative insignis atollere, eandem ecclesiam Collegiatam seu prepositalem statuimus, cveximus et pro­movimus, ita videlicet, quod in ipsa ecclesia Corporis Christi et Sancti Salvatoris unus de Collegio seu Capitulo ecclesie nostre Jaurien. et non aliunde in prepositum as­sumatur per nos et nostros successores preficiatur et ca­nonice instituatur cum quattuor Canonicis, quorum insti­tutio et destitutio ac correctio ad prepositum pertincat prenotatum. Ceterum totum ius parochiale ipsius ville Papocz et curam animarum ad predictam ecclesiam Cor­poris Christi et Sancti Salvatoris transtulimus, ita vide­licet, quod si predictus Georgius plebanus quo advixerit, populis de Papocz de ipsa ecclesia Corporis Christi om­nia Sacramenta ecclesiastica porrigat, et curam exerceat animarum, omniaque parochialia possideat et percipiat simul cum omnibus illis rebus et bonis, quibus eundem plebanum prefata domina, ut premissum est, dotasse di­noscitur; predicto vero Georgio plebano viam universe carius ingresso vel aliud beneficium adejpto vel alias quovismodo predicta plébánia vacante, omnia iura jparo­chialia ac donationes prémisse ad predictam ecclesiam Corporis Christi devolvantur pleno iure etjpopulis de Pa­pocz cum patronis communi sensu uniri de predictis quattuor Canonicis eligant, qui ipsis curam exerceat ani­marum, s>ane prior et fratres de iuribus parochialibus ni­hil plus iuris sibi vendicare, nisi in quantum ipsorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom