Bedy Vince: A pápóci prépostság és perjelség története /Győr egyházmegye múltjából 6. (Győr, 1939)
Függelék. Okiratok
Konya Comité Posoniensi a lys que quamplurimis Comitatus Regni nostri tenentibus et honores. Ad perpetuam rei memóriám. Nos Lodovieus Rex praefatus universim declaramus, quod ubi in Regno nostro Woznae (Bosnye) innumerabilis multitudo Haereticorum et Saracenorum pululasset in errore fidei orthodoxae; ad extirpandumque de ipso Regno nostro eosdem ex una parte nos personaliter instaurato valido exercitu profieiscebamur, ex alia vero parte Venerabilem in Christo Patrein Dominum Nicolaum Arehiepiseopum Strigoniensem nostrum Cancellarium, penes quem utrumque par Sigilli nostri authentici habebatur, et virum Magnificum Dnum Nicolaum Palatinum, cum caeteris Praelatis, Baromibus et Regni Proceribus in Wzuram (?) destinaramus, quidam familiäres ipsius Dni Archiepisci pro custodia deputati, utrumque par dicti Sigilli nostri praeeoneepta malitia subtraxerunt. Nos itaque praeeaventes, ne ex hujusmodi Sigilli nostri deperditione Regnicolis nostris in eorum Juribus successive periculum possit imminere, Sigillum novum in duobus paribus fecimus pro nobis scuipi, quod ad omnia Privilégia nostra et quondam Dni Caroli Regis Patris [nostri sub priori Sigillo, ejusdem tempore suae Coronationis sculpto, et demum per eundem, eo quod sub ipso plurimae infidelitates extiterint perpetratae, repertae, permutato, ac sub alio Sigillo ipsius in partibus Transalpinis casualiter deperdito confecto, juxta dicta tria Sigilla decernimus fore apponendum, ad quaecunque vero Privilégia Paterna dictis duobus prioribus suis sigillis consignata, quae per eundem Patrem nostrum per Sigilla ejusdem posteriora vel per nos cum Sigillo nostro praemisso deperdito eonfirmata non haberentur, et ad ipsa Privilégia ipsum novum Sigillum nostrum non appenderetur vel quaecunque Patentes Litterae nostrae et Paternae non confirmarentur, ea Privilégia et Litterae sicut per eundem Patrem nostrum fuerunt revocata et annullata, hic et nos ipsas seu ipsa commisimus viribus caritura, nullamqua roboris obtentura firmitatem. Inter quae praesem Privilegium nostrum omni suspieione destitutum et omnia in eo superius contenta et expressa pro eodem Claustro Beatae Virginis de Papuch et per consequens fratribus in eodem commorantibus dicti Sigilli nostri novi duplicis et autentici appensione innovamus et perpetuo confirmamus. Datum per manus ejusdem Dni Nicolai Archiepiscopi Cancellary nostri, Quarto Nonas February Anno Domini 1364. Regni vero nostri Anno Vigesimo tertio.