Bedy Vince: A pápóci prépostság és perjelség története /Győr egyházmegye múltjából 6. (Győr, 1939)

Függelék. Okiratok

6. SZÁM. Gelsey Margit végrendelete 1360-ban az esztergomi káptalan előtt a pápóci Szent Agoston-rendű remeték számára. Győri káptalani magánlevéltár: Pápóci prépostság okmánytára. 8. Tárca, 709. sz. Másolat. Capitulum Ecclesiae Strigoniensis omnibus Christi fidelibus quam praesentibus tam futuris praesentium Noticiam habentibus Salutem in omnium Salvatore. Ad universorum Noticiam harum serié volumus pervenire, quod cum Nos ad petitionem Nobilis Dominae Consortis Magistri Pauli dicti Magyar, Filiae videlicet Magistri Ladislai, Fily Andreáé, Fily Chapou de Gelse, de genere Nádasd in Comitatu Castriferrei, Margaretha nomine in Wyssegrad, in lecto aegritudinis laborantis, Discrè­tes viros Joannein et Georgium Magistros socios et Concanonieos nostros destinassemus, coram quibus eadem Domina, quae aegritudine praepedita ad Nos ve­nire non posse referebatur, suum concederet seu dispo­neret testamentum. Demum ydem Joannes et Georgius Magistri socy et Concanonici nostri ad nos reversi for­mám et dispositionein testamentariae dispositionis ejus­dem Dominae nobis retulerunt in hunc modum: Quod eadem Nobilis Domina, licet aegra corpore, compos ta­rnen suae mentis per omnia coram ipsis taliter proposuis­set. Quod quia Dei Providentia sic disponente haeredum solatio esset destituta et tali successore penitus careret, volenscupiens et desiderans Gloriosam Virginem Ma­riam sibi eligere in haeredem et constituere successorem, in qua semper gessisset et gereret Opern specialem, vo­lens etiam terrena pro coelestibus, et corruptibilia pro salubri commertio perpetuo commutarej duas partes eius­dem Possessionis suae emptitiae Papoch vocatae in Co­mitatu Castri ferrei existentis, tertia tarnen parte pro se ^et cui ipsa voluerit reservata, cum omnibus suis utilita­tibus et ad ipsas pertinentibus et specialiter cum duabus partibus sylvae ejusdem Assunerde vocatae, ac tributi fori ejusdem et molendini sex rotarum super fluvio Me-

Next

/
Oldalképek
Tartalom