Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

tia tarnen pars consanquineis defuneti distribuatur. Frue­tus pendentes si ab intestato decesserit, inter Capitulares distribuantur, si quis vero de iis disposuerit, et post fes­tum S. Georgii aut Assumptionis B. Mariae V. moriatur, ex messe aut vindemia pro rata temporis secundum dis­positionem testamentariam fructus distribuantur. Executores testamenti alicujus Canonici defuneti Ca­pitulo, aut si ita visum fuerit, ipsi Ordinario pro tempore constituto rationes reddant. — Et quia praeter fructus et obventiones communi divisioni Canonieorum corres­pondent es, darentur speciales dignitatibus proprii ac sin­gulares, videlicet quattuor columnarum Capituli et Prae­positurarum incorporatorum S. Salvatoris de Pápocz; et S. Adalberti de Jaurino. Hinc fructus eorundem singula­res seu pendentes seu etiam quavis modalitate obvenire debentes, vacantiae tempore Capitulum percipiat. Salva tamen libera disponendi facultatis Ordinary authoritate, ut si malit eos Capitulo reliquere, sin minus, pro Eccle­siae fabrica sartis tectis tenendis, alit alia quavis Ecc­lesiae necessitate convertere valeat; Caeterum vacantium beneficiorum fructus cum Capitulum perceperit, onera etiam eorum supportabit. 2. Quandoquidem in Cathedrali hac Ecclesia Jauri­nensi antiquo usu introductum sit, quod ipsi Capitulares concionentur, hinc laudabili consuetudini inhaerere vo­lentes, a Praeposito incipiendo usque ad ultimum Canoni­cum, inclusis etiam duobus Capellanis, qui portionem quoque Canonicam aeeipiunt. Dominus Cathedralis sin­gulis angariis ordinem instituet, et Dni Canonici soli in persona, si lingua hungarica gnari capaces et legitime non impediti sint, concionabantur ; secus propriis sumpti­bus de idoneo Concionatore providere tenebuntur. Ca­thedralis tamen obligabitur biduo aut triduo eum, qui in ordine eoncionari debet, ante praemonere, an provisus sit, qui si legitimam causam dederit, quod sit impeditus, Ca­thedralis tenebitur de Concionatore expensis impediti providere. Si autem ex negligentia aliquis eoncionari re­cusaverit, unum aurum ex portioné talis recusantis apud Divisor es desumet et Concionatorem contentabit. Capi J tulares porro qui ipsimet eoncionari non possunt, praep j rimis alios Capitulares, qui eoncionari possunt, invitare tenebuntur. 3. Sine insinuatione Dno Praeposito maiori et Vica* rio Generali facta nemo ultra très dies extra Capitulum emaneat, et hoc etiam congruentius est insinuarc; quod si ultra triduum quis emanare velit, specialem licentiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom