Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

novitatis populi ecclesiae de singulis mansionibus sin­gulos denarios solvere teneantur, hoc tarnen adjecto, quod SÍ aliquem propter suae probitatís mérita per plures annos officium decanatus administrare contingat, non propter hoc aliquid a populis ecclesiae exigere potest ratione novitatis. Art. 13. De officio Decani. I Haec autem sunt, quae pertinent ad jura et officium decanatus: universos Capituli jobagiones et hospites {in possessionibus et predys ipsorum ubicunque habitantes, excepta civitate Jauriensi et duabus villis eorundem Bâcha et Sáránsyry nominatis, in quibus Praepositus officiola­tum ab antiquo habuisse dignoscitur, decanus jgubernabit, ac in omnibus causis et quaestionibus a iudicio maioris villae hoc est Judicis ad eum appellatis iudicabit. Sum­mam unius marcae in poena judicii non excedendo, eos­dem vero ad sua débita servitia Capitulo et ecclesiae exhibenda coget et compellet. Census quoque ipsorum ordinaries et donaria omnia statutis temporibus ipse re­cipiet. Census quippe manibus divisorum assignando, donaria vero per se fratribus fideliter dividendo. Art. 14. De onere Decani. ( Sicut autem omnes jobagiones Capituli ct condicio­narios ipse decanus judicat et gubernat, iita omnes causas ecclesiae in sedibus iudiciarys omnium communitatum et alias ubicunque in propriis expensis procurabit, exceptis causis illis, quae procurationi Praepositi sunt commissae. Verumtamen si ultra duas dietas ad curiam regiam vel aliorsum pro negotiis ecclesiae fuerit destinatuSj mode­rate sibi ex parte Capituli inspecta negotii quantitate et temporis qualitate providebitur de expensis. Art. 15. Quicunque autem jobagionum, hospitum vej etiam condicionariorum per Praepositum aut decanum senserit se aggravari, liceat in re clamare et ad judicium Capituli suam causam deducere. Art. 16. Liceat praeterea decano quaerere de joba­gionibus Capituli circumspectum aliquem et discretum virum, cui officium curialis comitatus possit comittere, quem inventum Capitulo et Praeposito praesentabit loco sui ad officium comitatus statuendb. Ari. 17. Item quum dominis honor et reverentia semper et ubique a subditis debeat exhiberi, ut testatur Paulus Apostolus, — statuimus, ut quicunque jobagionum

Next

/
Oldalképek
Tartalom