Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
De atrocioribus iniuriis. Si quis autem, (quod tarnen absit) in Fratrem suum insurrexerit, aut ilium atrocioribus iniurys affieere praesumpserit vel in domos eorum armata manu irruerit, aut quoquo modo manus cum illo conseruerit, omnibus beneficys suis per spatium unius anni omnino privetur; de cujus beneficii proventibus iniuriam passo primum satisfiat, et post haec residium ad Fabricam ecclesiae convertatur; nec liceat Capitulo aliquam misericordiam facere cum illisy quos pro suo temerario ausu de hujusmodi excessibus contigerit condemnari, nisi Ordinario tamquam Sedis Apostolicae delegato aliter visum fuerit; ut qui stultus est in culpa, sapiens sit |in paena. Cap. 10. Derisiones inter Canonicos vitandae. Derisiones quoque et subsannationes contra Minores Superiores nulle modo praesumant excitare, ne per hoc simplicioribus materia scandali oriatur, quando quidem omnes in una spe vocationis vocati fsunt ad id, in quo sunt; non est igitur, cur derideatur et contemnatur, qui minushabet, nec est, cur cristas tollat, qui plus habet, aut (cui vel eruditio major, vel sapientia et rerum gerendarum foelicitas celebrior in ecclesia contigit, quia illud dispcnsantis est Dei, hoc largientis. Varia sunt dona, quae Deus juxta animi sui consilium et beneplacitum unicuique dispensât, et tantum cuique donat, quantum expedire novit. Proinde quivis suae vocationis memor omnem debet jmpendere operam, ut spartam, quam nactus est, hanc exornet, concordiamque et mutuum honorem amet, sicut aperte docuit Paulus apostolus. Cap. 11. De secrelis Capituli non revelandis. Statuimus insuper et firmiter praecipimus, nequis unquam fratrum acta et sécréta Capituli revelare aut cuique manifestare praesumat, si autem quis fecerit, et si sub testimonio fide digno in hoc inventus fuerit culpabilis, vel ordine convictus judicario, beneficys suis absque aliqua spe restitutionis spolietur et e medio fratrum excludatur. Propterea etiam volumus observari, üt ad sécréta consilia Capituli nemo, nisi ordines sacros habuerit, accedere valeat, ne hi qui non sunt sacris ordinibus insigniti, desiderio rerum temporalium illecti sedu-