Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)

Függelék. Okiratok

sine rancore cum mansuetudine et maturitate, quod eon­cepit, inec alter Alterius yerba aliquomodo interpellet, aut interrumpat, ut quisque mentem et voluntatem suam cum effectu aperire valeat, atque ita hujus ordinis modus a primo ad ultimum usque observetur. Siqui autem (si­cut aliquando contingit) spiritu inobedientiae inflati,, vixque sui ipsius capaces, non servato ordine contuma­citer in Capitulo verbis indecentibus usi fuerint, poenam unius Marcac ad Fabricam Ecclesiae persolvant. NB. Cap. 9. Contentiosi Canonici ad pacem revocandi, Porro invidiae datractionesque vitium longe om­nium pestilentissimum in Collegys Capitularibus non est novum, quod humani generis hostis inter Fratres Semi­nare conatus est. Ouemadmodum de Abel et Cain, de Jo­seph et Fratribus ejus legimus. Imo parum aberat et ab omnium sanctissimo illo Collegio Apostolico, nisi pacifi­cator Christus Jesus intercessisset et Satanam repente ejecisset. Hinc saepenumero in Clero irae, rixae, iurgia, discordiae, inimicitiae et injuriae nascuntur; hinc multae falsae criminationes, emulationes, detractiones ect. dela­tiones oriuntur, et lingua ordináta in lau dem Dei sit in­quietum malum, plena veneno mortifero, sit denique ut in ea, qua benedicimus Deum Patrum, in ipsa maledicantur homnies, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt atque ex eodem ore procedit benedictio et male­dictio. Non oportet (inquit divus Jacobus) Fratres mei haec ita fieri, sed qui sapientes let disciplinati inter vos sunt, ostendant ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine s apientiae, nam si zelum amarum habe­tis in vobis et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus Veritatem, non enim est ista sapientia desursum descendens a Patre luminum, sed terrena animalis diabolica. Ubi enim zelus et cor.ten­tio est, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis plena misericor­dia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione, fructus enim justitiae in pace seminatur facientibus pa­cem. Proinde si quis putat se íreligiosum esse, non ref­renans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Ad haec, cum et Christus Jesus perfectionis ille magister et praeceptor sapientissimus sciret adesse tempus ad habitacula paterna migrandi, ut omnem ody et invidiae radicem discipulorum cordibus eximeret, maxi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom