Bedy Vince: A győri székeskáptalan története /Győr egyházmegye múltjából 3. (Győr, 1938)
Függelék. Okiratok
tern in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam Harura série volumus pervenire. Quod cum nos ad pastoralis officii culmen licet indigni dignatione divinae Maiestatis simus provecti^ omnium tarnen subditorum nostrorum curam vigili sedulaque solertia gerere, lac intimac consider a tioni s oculo singulorum mérita discernere et providae deliberationis nostrae statera librare debemus, ut quos justi vigor examinis modo dignos ostenderit, congruis attollamus honoribus atque favoribus. Quos vero reos, paenis debitis puniamus. Äppendentes semper praemium et meritum humilium, et rebellium contumaciam aequa lance, unicuique iuxta operis, poenae vel meriti quantitatem metientes, ut dum agro Dominicae messionis eradicatisque evulsisque vitys virtutes piantaverimus, et ad ius+itiam spectandam alios erudierimus, quasi stellae in perpétuas aeternitates ab aeterno omnium Creatore illustrati, et in paucis fidèles inventi supra multa constitui mereamur. Proinde ut Fratres nostri Canonici quodcunque beneficium in dicta Ecclesia nostra Jauriensi amplectentes et in quocunque dignitatis gradu existentes in domo domini pari consensu ambulare valeant, et pensum sui ministery débite exolvere queant, dissensionibus ac iurgiorum seminarys eradicatis, cupirentes ex animo inter Praepositum et Capitulum veram concordiam stabilire. Siquidem concordia parvae res crescunt, discordia quantumvis magnae dilabuntur. IVfaxime autem ipsorum humili suplicatione et unanimi voluntate ad haec nos invitante operae precium duximus ordinationes nonnullas et Constitutiones ad communem usum, salutem et nuietem Fratrum nostrorum edere et in capita ac articulos redigere redactaque scriptis et uteris nostris inserere et promulgarc, ut deineeps quisquam Fratrum videat, jntelligat et sciat, quid sibi sequendiim, quidve fugiendum sit; licet et antea habuerint quasdam ordinationes ac constitutiones per Rdos in Christo Patres et Dominos quondam Omodeum et Colomannum successive episcopos jam fatac Ecclesiae Jaurien. praedecessores nostros felicium recordationum éditas et concessas, ipsorumque litteris iconfirmationaUbus roboratas. Quae quia praesentis temporis conditioni minime deservire videantur et adversis quasi frontibus obluctentur, piacúit ut illarum aliquas statum nostri temporis respicientes excerptas aeeeptemus et ;approbemus, alias resecemus vel immutemus, quasdam vero velut novas et pro statu Ecclesiae nostrae utiles ac necessarias addamus. Quarum ordinationum et Constitutionum series et forma est talis: