Bedy Vince: A győregyházmegyei papnevelés története /Győr egyházmegye múltjából 2. (Győr, 1937)

Függelék

in hac Dioecesi atque adeo ad ipsam Sedem Episcopa­iem Seminarium pro competent! numero adolescentium, requisites ab eodem S. Tridentino Concilio dotes haben­tium, perpetuo erigimus et instituimus, illique sicutprae­fertur, erecto, pro stabili dote, alumnorumque susten­tatione, de consensu Sanctae Apostolicae Sedis, vigore Rescripti ddto 13. Junii a. c. Nobis impertito, accedente etiam Augustissimi Imperatoris et Apostoliéi Regis ddto 20. Septembris a. c. declarato, Nobisque ope Ministeria­lis Resolutionis ddto 23. de ejusdem mensis et anni in­timate Altissimo annutu, très partes cunctorum emolu­mentorum, reddituum et proventuum Praepositurae Sanc­tissimi Salvatoris de Pápocz perpetuo itidem assignamus et appropriamus ita, quod liceat dicti Seminarii Rectori, per Nos, nostrosque Successores, Sede autem Episcopali vacante per Vicarium Generalem Capilularem noininando, alumnis item ad idem Seminarium a Nobis nostrisque Successoribus, Sede autem Episcopali vacante a Vicario Generali Capitulari receptis aut recipendis, realem et actualem possessionem praememoratorum respective red­dituum, proventuum ac emolumentorum libère apprelien­dere, et apprehensam perpetuo retinere, eosdemque fruc­tus ac redditus percipere, levare, et in dicti Seminarii usus et utilitatem convertere, cujusvis licentia desuper minime requisita. Et ita in executionem praelibali decreti Concilii Tridentini ad majorem Dei gloriam, ad Imma­culatae Deiparae Virginis, almae hujus Dioecesis patro­nae, cujus protectioni etiam Seminarium illud peculiariter devovemus, nec non ad carissimae sponsae nostrae, Sanc­tae Jaurinensis Ecclesiae amplius incrementum erigimus, instituimus, et emolumenta, redditus ac proventus Prae­positurae Sanctissimi Salvatoris de Pápocz respective assignamus, atque super idmodi erectione et institutione editi praesentis Decreti nostri duo exemplaria confiei, horumque unum in Archivo nostro Diaecesano reponi, aliud vero V. Capitulo Cathedralis nostrae Ecclesiae re­signari curavimus. Datum Jaurini Festo Expectationis Partus B. M. V. die 18. Decembris Anno Domini Millesimo Octingente­simo septimo supra quinquaginta ! Joannes m. p. Ad gra­tiosum Suae Illustritatis mandátum Joannes Ev. Zerpák m. p. Cancellariae Director.

Next

/
Oldalképek
Tartalom