Bedy Vince: A győregyházmegyei papnevelés története /Győr egyházmegye múltjából 2. (Győr, 1937)

Függelék

Canonicorum ephoebi et aly etiam Templi servi et nulîo modo in study s impediendi, aut a Scholis abstrahendi; danda etiam illis suo tempore prima tonsura, absolu­taque Rhetorica, Viennam ad Collegium Pazmanianum transmittendi. Erunt etiam in quotidianis Precibus Ani­mae meae ut Fundatoris omnes Alumni memores, iuxta ordinationem Domini Praefecti. Quarto quia pro tempo­rum varietate, rerumque necessitate, certus Alumnorum numerus statui non potest, invigilabit conscientiose Ve­nerabile Capitulum et numerum determinubit, piout rogo et obligo, neque ipsi Alumnorum Praefecto inuti'em fa­míliám (Sit pro se uno Juvene, item loco, Cellario con­ten tus, feminarum vero in ipsa Domo habita Lio, ne sit malorum et linguarum ac haereticorum suspicandi occa­sio, nullo modo admittenda) recipére et intertenere lice­bit. Quinto cum Domus pro Seminario et Alumna tu sit iam constituta, non erunt inutiles expensae in aedificia faciendae. Ut autem haec fundatio suum vigorem habeat, Ve­nerabile Capitulum, quovis Anno duos e medio Sui Do­minos Canonicos viros conscientiosos et Deum timentes exmittet, qui Statum Seminary et Alumnatus revidebunt et examinabunt, factaque in Consistorio relatione Vene­rabile Capitulum quae erunt emendanda et corrigenda deferminabit et executioni dabit. Si vero ipsa Capitalis Summa deponeretur, statim erit loco securo investienda, vel utilia Bona comparanda. Quia vero haec fundatio pro communi est fundata et ordináta, per Dei Misericordiam rogo et obtestor Successores meos, tamquam supremos Ecclesiae Pastures, ut diligenter invigilent et attendant, ne in alios usus, contra meam mentem (cum dolenter sciam, multas pins fundationes abalienatas) haec Summa Capitalis, eiusque Proventus ullo unquam tempore con­vcntatur, mutetur ant abalienetur, sub Interminatione Divini Judicy; atque ita et ipsum Venerabile Capitulum rogo et obligo et obtestor. Haec autem mea fundatio; quovis Anno in Consistorio Venerabilis Capituli Jaurien­sis coram Dominis Canonicis publice, ipsi Domino Prae­fecto praelegatur, ac etiam Illustrissimo Domino Episcoro quovis Anno legenda, cum numero Alumnorum praesen­tetur, ne piae fundationes in oblivionem veniant, sed a Dominis etiam Junioribus Canonicis sciantur ac exe­cutioni dentur. Datum in Arce nostra Episcopali Saha­rien si. Die quarta Mensis Augusti Anno Domini Mille­simo Sexcentesimo Octuagesimo quarto. Georgias Szé­cheni Arch. Colocensis m. p. (Függő pecsét helye.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom