Bedy Vince: A győri székesegyház története /Győr egyházmegye múltjából 1. (Győr, 1936)

Függelék

deputatis divina officia ac piorum operum exhibitio, sine quibus laudabilior oblatio ad Laudem et honorem Sanc­tae Trinitatis, Beatissimae Mariae Virginis, Mariae Mag­dalenae, Mariae Aegiptiacae et S. Elisabeth ac B. llie­ronymi, omniumque aliorum Sanctorum inveniri nequeat, congrua suscipiunt incrementa. Rector altaris ejusdem Rectoratus nostri super Altare nostrum per Nos in prae­allegata Ecclesia nostra favente Domino eonstrui procu­ratum semper et in aevum singulis diebus unara Missam, videlicet Die Dominico de Sancta Trinitate, altero autem die Dominico de Spiritu Sancto; feria secunda Misereris omnium cum collecta defunetorum; altera autem feria se­cunda pro defunctis cum collecta pro peccatis, et hoc tantum usque ad vitam nostram, post mortem vero nos­tram semper Requiem; feria tertia de S. Joanne Baptista, altera enim feria tertia de S. Demetrio, tertia vero, tertia vero feria de Angelis; Item feria quarta de omnibus Sanctis cum collecta S. Catharinae Virginis, altera autem feria 4-ta de ipsa S. Catharina cum collecta omnium Sanctorum; Feria quinta de Sacratissimo Corpore Christi, altera enim feria 5-ta de B. Maria Magdalena cum collecta Corporis Christi; Feria 6-ta de quinque vu!­neribus Christi; altera autem feria 6-ta de S. Cruce cum collecta de quinque vulneribus Christi. Sabbato autem semper de Assumptione Dominae Nostrae B. Mariae Vir­ginis, cantare sive cantari facere semper debeat et te­neatur. Praeterea praeallegatus Rector altaris singulis diebus Dominicis Placebo, omnibusque feriis secundis Vigilias mortuorum cum tribus lectionibus et totidem res­ponsorijs ac suis Laudibus circa sepulchrum nostrum, ubi sepulti fuerimus, similiter cantare sive cantari facere, ac unam lampadem oleo ardentem die nocteque ante prae­dictum Altare nostrum inextinquibiliter arderi facere, ac singulis festis praescriptarum festivitatum Patrocinio­rum, scilicet praescripti altaris nostri ac die consecratio­nis ipsius Altaris nostri Missam solemniter ac per totas octavas ipsarum festivitatum Missas de eisdem festis ce­lebrare et cantare, singulis quoque Anniversariis obitus nostri septem Missas, unam de Sancta Trinitate, aliam de Beata Virgine, tertiam de Angelis, quartam de omni­bus Sanctis, et très Missas pro defunctis similiter ce­lebrari facere. Et unum Requiem cum cantu. Singulis etiam festis Patrociniorum praedicti Altaris septem pau­peres reficere et cibare, nec non in singulis festis om­nium Sanctorum septem pauperes vestire debeat et te­neatur; volumusque post obitum nostrum, dum praedic-

Next

/
Oldalképek
Tartalom