Arrabona - Múzeumi közlemények 45/2. (Győr, 2007)
H. Németh István: Városi tisztújítások a királyi Magyarországon a XVI–XVII. században
ARRABONA 2007. 45 / 2. Votum co [m] missionis . Praemisso projecto ex benignis resolutionibus regiis, atque atque usu, hactenus in liberis et regiis civitatibus, potiori ex parte vigente et probato compillato existente, co[m]missioni huic mixtae ejus intuitu sequentes solum occurrunt reflexsiones. Et quidem Primo. Quintenus puncto in ordine secundo et paragrapho sonante: Habita ad magis idonea et capacia deque peculio regio benimerita, praeferenter autem catholica subjecta, reflexinoe: post benemerita addatur: Atque literata et jurium ac consuetudinum (in quantam haberi possunt) regni gnara. Id enim aeque est clementissimae resolutionis regiae su[m]moque necessarium in judicialibus praecipue et criminalibus causis, aliisque negotiis statum publicum respicientibus. Secundo. Puncti in ordine quarti paragrapho primo, de non admittendis ad senatum interiorem, primo et secundo agnationis et affinitatis gradu junctis, addatur clausula (absque speciali benigno indultu regio et dispensatione) posset enim evenire casus, cumprimis in civitatibus regiis, ubi magnae familiarum connexiones sunt, qui ex defectu subjectorum, regiam dispensationem consulti exigeret. Item addatur: ut a senatu exteriőre non nisi primus connexionis gradus excludatur. Cum in hoc senatu causae juris non tractentur. Praeterea: sequenti mox paragrapho de officiis dandis rationibus obnoxiis addatur ut hi et tales officiales occasione assummendorum officiorum pro securitate publica cassae cautionem praestare teneantur. Tertio. Puncti septimi, paragraphus ultimus, qui sonat: finaliter cero, tarn in relationibus restauratoriis, quam et in aliis ad cameram submittendis repraesentationibus, omnes praesentes senatores specificentur: ita modificetur, ut in protocollis quidem senatus consulti semper nomina praesentium exprimantur, expeditiones attamen quaevis, adeoque etiam ad dicateria dandae, semper praevie in senatu perlegantur et tandem lege praescripta modalitate et forma expediantur. Quarto. Praemissae propositioni id quoque addatur: quatenus terminato magistratualis restaurationis actu intra unam aut alteram septimanam exterior senatus et electa co[m]munitas convocetur, eidemque statuta civitatis publice perlegantur, atque genuine ad captum omnium explanentur, ut fine eorum observationis se se magis reflectere valeat. Salvo caeteroquin. Viennae 12a április 1755. Antonius Somsich 3. Magyar Országos Levéltár, Kincstári levéltárak, Magyar Kamara Archivuma, Diversae instructiones (E 136) Regestrata No. 140. Bécs, 1755. május 6. Norma occasione magistratualis restaurationis per libéras regiasque civitates observanda, vi benignae resolutionis regiae Viennae dato 6a maji 1755 circulatur 26a augusti 1755. Primo. Ut magistratualis restauratio adveniente privilegiali termino, si benignum mandátum regium restauratorium adfuerit (secus in suspenso reliquenda, ut neque 82