Arrabona - Múzeumi közlemények 45/2. (Győr, 2007)

H. Németh István: Városi tisztújítások a királyi Magyarországon a XVI–XVII. században

H. NÉMETH ISTVÁN VÁROSI TISZTÚJÍTÁSOK A KIRÁLYI MAGYARORSZÁGON... luculenter comperiissent; hinc subséquente crastino tunc diluculo, die nempe quarta praesente, ad ordinationem eorundem omnibus et singulis civibus per substitutum judicem in domo praetoriae, sive curia convocatis et in unum circa horam nonam congregatis, ipsi quoque exigita interiecta mora curiam earn ascendissent, ipsosque cives suo modo salutantes, praevia supracitati benigni mandati nostri, per iuratum notarium civicum perlectione et vernaculo, seu nativo sermone interpraecatione f actus, iisdem civibus proposuissent, signanter autem et principaliter supra specificatam nationalem illam alternativam electionem exindeque subortam aut suboriri solitam superfluorum nec minus insanium subalternatorum officialium (ut sunt très oratores, seu formunderii, et totidem camerarii, nec non duo inspectores xenodochii) pluralitatem omnium confusionum, directorumque gubernandi moderaminum, imo palpabilis pêne ruina et desolutionis civitatis causam esse recerensuissent, et demonstravissent, exponendo quoque nos post crebiores annis anterioribus praecedentes commissiones aeque attune et nunc pariter supernatandi similes defectus tollendi, optabilioremque gubernandi modum instituendum sperasse, tandem aliquando cives suoseritam cum suo proprio damno, publicoque ipsius civitatis detrimento edoctos resipiscere, per hocque tantis difficultatibus et confusionibus sublatis, administrationem seu oeconomicam civilem in desideratum cursum derivaturos; secus tarnen nihilo, siquidem nos per humillimas, easdem iteratas super his confusionibus, et inepta magistratus alternativa electione, fidelium nostrorum (quibus incumberet) informationes benigniter percipiendo, advertisse civitatem dietim in statum deteriorem vergere, ex eoque ipsos hanc infirmitatem sanandi, hoc est: Defectus quosvis praescindendi, inquam saniorem, utilioremque statum et normám, caeterisque liberis civitatibus nostris conformem magistratus electionem redigendi et reformandi (facultate authoritateque hoc in passu iisdem clementer attributa) mediante camera nostra Hungarcia exmittere dignati sumus. Eapropter iuxta paternam, eamque clementissimam, absolutamque intentionem et voluntatem nostram, veluti emolumentum et bonum civitatis publicum, iurisque et iustitiae rectam administrationem collimantem humillime (uti ipsi aeque ac cives omnes et singuli obstringuntur) effectui mancipare volentes, statim et de praesenti ante primitus futuram neo electionem magistratus, hactenus immitatam seu consuetam illam alternativam electionem nationalem, eiusdemque accessoria, ternum oratorum seu formunderorum et camerariorum, inspectorumque xenodicialium numerum, omnino nomine nostra, ac consequenter virtute supramentionatae facultatis, et authoritatis ipsis eatenus, uti praemitteretur attribuere, sustulissent, annulassent, et cassassent, in perpetuumque viribus caritura pronunciassent. Ipsis quoque civibus, praesertim hoc salutare negotium prudenter penetrantibus praerecensitis nimirum praegnantibus et nonnisi ad bonum civitatis publicum vergentibus rationum et motivorum argumentis, victis ultro (nulla ullius contradictione subsecuta) in id consentientibus, approbantibus, et acceptantibus. Quibus praemissis, hac modalitate accitatis, collendisque sublatis, modum et formám praximque magistratus electionis, et subalternatorum officiorum distributionis in plerisque civitatibus similibus nostris regiis, signanter Posonii observari solita, iisdem civibus enumerando, diem ilium pro respirio, salutarique personarum in iudicem nimirum magistrum civium sive consulem capitaneum, relique vosque senatores et subalternas officiales, habiliorum, idonearumque omnino ad ulteriorem ipsorum 77

Next

/
Oldalképek
Tartalom