Dugonics András: Argonauticorum sive de vellere avreo : Libri XXIV. / Andreae Dugonicii. - Posonii et Cassoviae : Apud Ionnem Michaelem landerer, typographum et bibliopolam, 1778 (L.sz. Cs.Gy.831)
55^ ARGONAUTICORUM Nonduin haec poftrema finierat, cum Medea, alio eum elapfurum fufpicata, his pertinacem vocibus adgreífa eft: Nihil agis, nihil moliris, quousque diuerticiila, et aníradus refpicis. Neque enim ex ifto conclaui, donicum Te retexeris, dimittam. Verbis Te íiipplicibus, tum imperiofis etiam adgrediar, nec adhuc feffum dimittam. Legam et fugientis veftigia, donicum ita conftridus teiiearis, ut fuccumbere debeas. — Tum Iafou: Quid proderit, o Domina, íi maiorem me, atque excellentiorem dixero, quam ipfa veftis, vel me tacente, loquitur? — Iuuabit autem, repofuit Medea, nam te et Pater honorabit non vulgariter, et ego, Colchisque tota dignius reuerebitur. — Tum iterum Iafon: Dicamne, Domina, me Regem effe, cum feruiam? Ne id fuperi, ut gloriari veiim de ftemmate, permiferint. Nihil a » Parentibus, praeter hoc corpus, accepimus; Dii mentem infundunt, aptam quidem ad regeadum multis, íi totidem regna effent, quot digni habentur imperio. Tuae id beneuoleutiae, non meis promeritis, quod corona dignum cenfeas, attribuo. At ego Rex non fum, o Domina. Alios Dii hoc onere grauatos voluerunt in Graecia. — Tum Medea : Non id ego nunc ago, Parthenophile , ut te Philofophum exhibeas, et multa de maioribus, ftemmate, et gloria recenfeas. Nec quaero: an régnés in Graecia? de hoc poft videriinus. Ad ea refpondeas, velim, quae rogauero: fed fine amplagibus, et breuiter. Primum: an feruitus ifta in tuo fie arbi-