Dugonics András: Argonauticorum sive de vellere avreo : Libri XXIV. / Andreae Dugonicii. - Posonii et Cassoviae : Apud Ionnem Michaelem landerer, typographum et bibliopolam, 1778 (L.sz. Cs.Gy.831)
LIBER XIX. 575 flagrare, iintellexerim. Hoc ego confiliuin, o Domina , his rerum adiun&is Colchidi faluberrimum fore confido. Hoc Iafonis inueutum ubi Medea audiit, praeterea ilia, quae de Regnorum ortu, atque interim differuit, in animum reuocauit, adeo'in laetitiam effufa eft, ut illius magnitudine velnti peffumdata, quid illico reponeret, non habuerit. Leuauit tantum manus ad íidera, auerfoque vultu ab Iafone Diis gratias egit immortalibus , quod earn mentem Parthenophilo iniecerint, eumque unicum Scytharum molimina proferendi modum iignificare per eum voluerint. Haec dum agitabat, diu Iafonem fruftrata eft perrinaci íilentio, cuius cauffam cum ifte ignoraret, ita fermonem profecutus eft: Importunum tibi, o Domina, hoc fortaffe confilium videtur? non dubito a magnis maiora etiam dari potuiffe; at, qui mentem ad excelfiora euehere nequeam, hoc folo teftatum facere conftitui, me voluntate in Colchidem prona, et prorfus lingulari effe. Immo vero, repofuit Medea, non potuerunt fermones illi tui , hocque ipfum confilium, nifi a magno, et tali omnino proficifci, qui, qua ratione bella moliri oporteat, ufij, atque experientia didicerit. Dii tibi hanc mentem indiderunt Parthenophile, non alia fane gratia, quam, ut tua opera Colchidem tuerentur ; hacque ratione oftenderent, raaiorem, atque excellentiorem te effe, quam in