Dugonics András: Argonauticorum sive de vellere avreo : Libri XXIV. / Andreae Dugonicii. - Posonii et Cassoviae : Apud Ionnem Michaelem landerer, typographum et bibliopolam, 1778 (L.sz. Cs.Gy.831)

2 4 ARGONAUT ICORUM menta non probant, niíi, quae priori aeuo fint poíita, et antiqnitatem redoieant. At ego ita exiftimo: libros, non eadem lege, ac vina teneri; haec, quoniam vetuftate afpe­ritatem amittunt, antiqua prae hornis arri­dent; nihil autem in fcripto volumine repe­ries, quod mitefcere poffit. Uti quis illud edidit, ita ad feculorum memóriám inligiie eft, aut ignobile. Quo ego eos magis cul­pando5 deputo, qui libros ea tantum gratia vilipendunt, atque refpuunt, quod nondum aetatem" tulerint ; cum contra reputando, ne­que in vetuftate ita funt comparata omnia, Ut niteant; et, tamenetíi eloquendi vi, di­cendique copia, et grauitate Maioribus no­ftris inferiores fiimm : tarnen multa funt hoc aeuo fcripta, quae rebus antecellunt. Sed de his ego multa faepe apud bonos queftus nunc ad propoíitum redeo­Agite nunc Dii, beneuola quondam Ar­gonautis Numina ! Tuque in primis Deuni Regina, et triformis Dea; dein Neptune Pa­ter, et Nymphae Nereides. Vos, uti auxi­lio adiitis, meque tot maris inter, et ter­rae pericula iine formidine deuehatis Veftri pariter cauffa effiagito. Inuoco et Leuco­thoen Matrem, et Palaemonem Filium, mor­tales quondam, et praecipuas tanti huius fa­cinoris cauffas ; Nunc iam in Deorum claffem relatos ex merito, et maris numinibus addi­tos. Vos, et icitis faciuora ilia omnia, et, fi rite culti, atque inuocati fueritis, etiain memorare poteftis. Magnos

Next

/
Oldalképek
Tartalom