Szirbik Miklós: Makó városának leírása 1835–1836. A Makói Múzeum Füzetei 22. (Makó, 1979)
Jegyzetek
Jegyzetek 1. Privilegium Oppidi Mako. Nos Gabriel Batthori Dei gratia Princeps Transilvaniae, partium regni Hungariae Dominus, et Siculorum Comes, Memoriae & c. Quod Nos cum ad nonnullorum fidelium Dominorum Consiliariorum nostrorum singularium intercessionem, Nobis propterea factam: Tum vero compatientes et debitum habentes respectum, Inopiae, miseriae, et commiseratione dignae desolationis Prudentium ac circumspectorum Civium et inhabitatorum Oppidi nostri Mako in Comitatu Chanadiense existentis, in quam ipsi superioribus bellorum et disturbiorum temporibus a diversarum nationum militibus, signanter vero tartarorum frequentibus depopulationibus, et depraedationibus devenisse perhibentur. Volentes igitur eos ipsos Cives et inhabitatores hospitesque dicti Oppidi nostri Mako ex tali ruina et desolatione, ac quorumlibet injuriosa Impetitione vindicare, id eisdem universis et singulis benigne annuentes et concendentes duximus: Quod pro debitis, delictis et Excessibus aliorum, in personis rebusque et bonis aut homines vel familiarum ipsorum in quibusvis ditionis nostrae locis ullo unquam tempore impedire damnificare arestarequeet detinere possintet debeant. Quocirca vobis universis et singulis Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Egregiis ac Nobilibus, Comitibus, Vice Comitibus ac Judlium quorumcunque Comitatuum, Capitaneis, Vice Capitaneis, Praefectis, Provisoribus, et Castelleanis. arcium, ac aliorum quorumvis locorum Officialibus, Tricesimatoribus, Teloniatoribus, pontium, passuum, vadorum, ,viarumque Custodibus, item Prudentibus ac CircumspectisMagistris Civium, Judicibusque Regiis et Juratis Civibus quarumlibet Civitatum, Oppidorum, Villarum, et Possessionum, cunctis etiam aliis, cuiuscunque Status, Conditionis, dignitatis, et praeeminentiae hominibus, ubivis in ditione nostra constitutis, et commemorantibus, eorumque omnium vices gerent, praesentium notitiam habituris, harum serie committimus, et mandamus firmiter, quatenus dum et quandocunque, ac quotiescunque dicti Cives, Incolae, hospites ac Inhabitatores jam fati Oppidi nostri Mako, aut homines et Familiares ipsorum pro necessaria victuum suorum acquisitione diversas ditio nostrae partes perlustrando, cum mercibus suis, et rebus suis quibusvis ad vestras terras pervenerint, Extunc eosdem (cum Iusti etiam alioquin pro Iniustis, et Innoxii pro eorum excessibus, ac delictis, et debitis nullatenus debeant impediri) ad quorumvis Instantiam, In personis, vel rebus, et bonis universis Iudicarum, vel vestro astare Iudicatui, et Iudicio cogere, et compellere, aut res et bona ipsorum arestare, seu prohiberi facere nusquam, et nequaquam (nisi debitor ipse personaliter repertus fuerit) praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes Litteras nostras Privilegiales, sigilli nostri munimine roboratas, memoratis universis Incolis, hospitibus, et Inhabitatoribus Iam dicti Oppidi nostri Mako, ipsorumque haerebidus et posteritatibus utriusque Sexus universis, dandas duximus et concedandas. Datum in Civitate. nostra Colosvar die tertia Mensis May. Anno Domini Millesimo Sexcentesimo octavo. Az oklevel masolata a makoi leveltarban. 2. Nem talalhato a leveltarakban. 3. Kiralyi szabadosok kivaltsaggal rendelkezo parasztok, akik csak a kincstarnak adoztak. 4. Reverendo in Cristo Patri Ordinis Sancti Francisci strictioris observantiae Conventus Mezoszegediensis Vicario &. c. Patri nobis in Christo observando. Reverende in Christo Pater nobis observantissime! Salutem, et officiorum nostrorum promptitudinem. Inhabitatores Oppidi Mako Libertini Regii ad nos confugientes quaerulose exposuerunt: Qualiter Reverendissimus Dominus Nicolaus Balogh modernus Episcopus Csanadiensis imaginativum quoddam Ius in eosdem praetendens medio Reverendae Paternitatis Vestrae ad Censum seu Datias eidem pendendas sub gravibus damnorum iisdem inferendorum comminationibus adigere vellet, in grave damnum et praeiuducium Fisci Regii manifestum. Cum autem praefatus Dominus Episcopus Csanadiensis nullum Ius in attactum Oppidum habere dignosce111