Bárth János szerk.: Cumania 18. (A Bács-Kiskun Megyei Önkormányzat Múzeumi Szervezetének Évkönyve, Kecskemét, 2002)

História - Molnár Antal: A török kori Kecskemét ferences krónikása: Bláhó Vince (1725–1785)

195 censorem ex reverendi s simi s dominis canonicis. Judicio primum reverendissimi domini Josephi Major, Sacrae Scripturae professons, dein comitis Ignatii Battyani, 104 praepositi majoris, ipsius adeo episcopi, qui has Chartas pluribus diebus ad manum habuit, opinione nihil in eis occurrit, ob quod edi nequirent. Authore nihilominus Battyanio, suasit episcopus, ut mentem Vaciensis consistorii (siquidem ea dioecesi Ketskemetinum contineretur), num impressioni difficultatem quampiam non sit obmoturum, explorarem. Morém gessi suadenti, et lucubrationes has Vacium transposui. Inde quid responsum sit, docet pagella secretarii consistorii ad Vaciensem gvardianum, cui rem tractandam concredideram, directa et hic acclusa. Tertio jam loco perlectum, neque reprobatum, utrumque sermonem, iterum ad Battyanium a praesule festo divae Magdalenae designatum censorem retuli. Is pro typo ad calcem opusculi suum adscripsit sensum, ego vero typographaei procuratori illud, tot oculis perlustratum, ut praelum tandem subeat, tradidi. Tertia colligebatur phylera, dum Ketskemethiensis parochus, reverendissimus Erdélyi, 106 Agriam compareret, et praesulem veneratus, cum aliis aedificiis etiam typogra­phaeum inspiceret. Hie visa edenda collectionis materia, in id episcopum, ut impressione illius supersederi juberet, perpulit; veritus fortasse, ne quid gloriae sibi, pacis tempore curionis sacri munus adepto, dematur qualicunque laude eorum, qui arduis illis temporibus diutius sustinuerunt; quamquam ego laboré meo minime studuerim aliquam ordini ecclesiastico injuriam contexere. Potuit et praesuli excellentissimo id venire in mentem, quod ipse etiam in dioecesi sua regularibus, parochias bello non minus, quam pace administrantibus, sufficiat passim dominos ecclesiasticos. De prohibitione edoctus, adivi non semel praesulem, gratiam interdicti postulatum. Non obtinui quidem, ut intra dioecesis Agriensis grémium typo excudi sineret dictos sermones, verum id effeci, ut affirmaret, se non aegre laturum, si extra dioecesim praelo fuerint submissi. Subscriptum super eo testimonium die 23. decembris incassum rogavi. In arcto igitur positus, typographaeum, quod relegatam ab Agriensi provincia opellam meam admittat, circumspexi. Potissimae autem curae fuit mihi de viro, qui possit et velit suscipere ferreque laborem, in obtinendo novorum censorum assensu, atque in eliminandis typothetarum mendis, quae collectionem literarum subire soient. Omnibus pensatis nemo, qui cum amicitia, turn prudentia valeat, velitque plus ac TU, Vir Clarissime, neque locus impressioni aptior Tyrnavia, succurrit. Quare si unquam TE facilem praebuisti amicis, me praesentibus impedimentis bénévole exime, oro, quam possum, maxime. Mitto, spe fretus, toties memoratus opus. Censoribus, ad quos illud detuleris, sat erit dicere, turn Posonii, turn Agriae Major József egri kanonok Batthyány Ignác egri nagyprépos (1773-1780), későbbi erdélyi püspök (1780-1798) 1784. július 22. Erdélyi József Antal kecskeméti plébános (1772-1780)

Next

/
Oldalképek
Tartalom