Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1805 Patronus fuit Peril. D. Georgius Leitner, apud quem et prandium et Coena fuit.437 21. Advenit Vukovarino P. Bruno Toth Professor. 25. Advenerunt FF. Joh[annes] Nepom[ucenus] Pendi, et Gregorius Cevapo­­vich postquam terminato rigoroso Examine ex PhÜa in Universitate adprobatio­­nem obtinuissent. 30. Coepit Ventus frigidissimus et pluribus diebus duravit, et multum conge­lata terra, ita ut plurima hortensia perierint. November 5. Grammaticales Scholae Sacrum Sollemne de Spiritu S. habuerunt, sub quo apud restiarium quemdam ignis ortus, et damnum nullum causavit, nisi quod tectum et tres Centenarii canabis exarserunt.438 6. Inceperunt Praelectiones Thlgicae, nempe Hermenevtica Sacrae Scripturae Novi Testamenti cum Lingua Graeca; et Patrologia, Historia Litteraria Thlgiae, et Isagogia in Theologiam. 14. F. Adamus Horváth pro continuando Studio Thlgico abivit Vukovarinum. December 7. Coepta est Octava B. V. M. immaculate conceptae iuxta veterem consvetu­­dinem celebrari. 9. Coepta sunt Exercitia Spiritualia sub Directore R. P. Aloysio Baumgärtl Lectore Thlgiae. 15. Tertio quadrante ad 11 noctis mortuus est MV. P. Jos[ephus] Calasancti­­us Brosh et 16. per MVP. Adamum Demeracz cum Assistentia in Crypta sepultus. 21. Fratres Paulus Glötzl, Franc[iscus] Révész, Augustinus Némes, et Ste­phanlus] Zechevich Albam pro Presbyteratus ordine suscipiendo abiverunt Di­­missorl[a]libus, et dispensatione in aetate et Interstitiis a Rmo Nostro Generali Vicario provisi. 25. Omnia tria Sacra sollemniter decantavit R. P. Jacobus Szül Regiminis Gra­­discani Pater Castrensis, qui cum facultate Superioris Buda Bajam ad 10 dies bonos amicos visitandi caussa venit. 437 Der Postmeister Jakab Laitner, der im südlichen Teil der Úri Straße (Nr, 1587) wohnte. Die Straße exisitlert heute nicht mehr, vor zwei Jahrzehnten wurde der ganze Hausblock abgerissen. An dieser Stelle steht heute das sogennante Városkapu (Stadttor)­­Gebäude. — Ebenfalls ln seinem Besitz war das Café (Nr. 1172), das an der Ecke Lámpa Straße — Úri Straße stand, also dort, wo heute das Bácska Warenhaus steht. Flach, Paul, 1977/b. 23., 29. 438 Da es in Baja drei Seiler gab (József Bachhelm, András Piller und Mátyás Vitz), läßt sich nicht entscheiden, in wessen Haus der Brand entstand. Protocollum, 7. Juli 1794., 28. Januar 1800., 21. Oktober 1799. 225

Next

/
Oldalképek
Tartalom