Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1839 anni prioris Eppus denominatus, die 13- Sept[embris] Romae praeconisatus,25. Novemb[ris] Colocae per Illustriss. ac Rdss. D. Jos[ephus] Kukovich Eppum Dia­­kovariensem, adsistentibus Illustrissimis DD. L. B. Ladislao Barkóczy Albarega­­lensi Dioeces[ani] et Alexio Jordanszky Consecr[ato] Eppo Tinniniensi, ac Suffrag[aneo] Strigoniensi ritu solennicum maximo spirituali solatio Excellentis­simi APraesulis fuit consecratus. Eodem tempore, quo opperiabamur adventum Illustrissimi D. Suffraganei, transivit Illustrissimus D. Joannes Szcitovszky e Dioecesi Rosnaviensi translatus ad Q[uinque] Ecclesiensem Colocza veniens, accepto ibi AEppali Pallio, Ejipis Q[uinque] Ecclesiensibus peculiari privilegio a Sede Apostolicaa concesso.>S 14. Idem Illustrissimus Suffraganeus hora 6. matutina celebrata missa privata Sacramentum Confirmationis impertivit 1153-15. Continuavit confirmando rursus 1282. sicq[ue] his duobus diebus confir­mati sunt simul 2435. Prima die prandio lauto exceptus cum compluribus ho­spitibus apud Rdssimum D. Praepositum, et Parochum Oppidi, altera in Castel­lo dnali. 16. Illustrissimus D. Suffraganeus inter pulsum Campanarum, comitantibus eum pluribus carpentis, Coloczam redivit. Eadem. MVP. Hyacinthus Bády iam cum fine primi semestris munere docendi semet abdicavit, classem eius, nempe 2. Grammat[icalium) suppletorie continua­vit MVP. Aloysius Gráczol Exhort. Gymnfasii] et suppl[etorie] Profess, itaqfue] praefataus P. Radnam dispositus, discessit. 30. Supplicatio theophorica aegre institui potuit, et lutum sat magnum cal­candum erat. Mensis integer subfrigidus, et vix dies sine pluvia transiit, aliquoties etiam nin­gebat. Mensis Junius 5. Regni Comitia in diéta 2.c[urrentisl convocata hodie per SSmam Mattem 659sunt Posonii aperta. 13- Pro solennitate S. Antonii sat copiosus populus confluxit, sed eleemosy­na parcior. Sacros sermones dixerunt, et quidem hungaricüm A. R. D. Franciscus Vondrák, Metrop[olitanae] Ecclfesiae] Coloc[ensis] Succentor, germanicum, et illyricum domestici Concionatores; Missam solennem decantavit Rdssimus D. Jo­sephus Rácz, Metrop[olitanae] Capit[ularis] Coloc[ensis] Canonicus, optime Conventui addictus, et munificus eius benefactor. 18. Lectae sunt Circulares Lit[t]erae A. R. P. Min. Provlis, quibus intimatur futurum Capitulum Budae die 12. Augusti celebrandum. Mensis totus absq(ue) pluvia, et calidus. 658 659 658János Sci tovszky wurde am 19. November 1838 zum Bischof von Pécs (Fünfkirchen) ernannt. Brüsztle, Josephus, 1874. I. 519. Später wurde er Erzbischof von Esztergom (Gran). Pauer, János, 1847.; 340., 381., 474.; Zeitiger, Alajos, 1893- 472. 659 Über die Ständeversammlung 1839-40 siehe Konkoli Thege, Pál, 1847.; Szerencs, János, 1878.; Ballagj, Géza, 1890. 441

Next

/
Oldalképek
Tartalom