Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1776 Intus: Ressime Pater Ad pedes Ressimae Paternitatis provoluti Oratores Incolae Oppidi Baja in Hungária cupientes animos suos in pia Christi Passione exercere, supplicant R. P. pro gratiosa facultate erigendi viam Crucis in loco publico, qui dicitur Mons Calvariae,196 cum omnibus Indulgentiis acquirendis, quibus fruuntur ii, qui tam pium exercitium in Ecclesiis Ord[inis] Minorum S. P. Francisci devoto animo pe­ragunt. Suam gratiam Deus etc. Foris: Rendissimo Patri Ministro Genii Totius ordinis S. Patris Francisci. Concessio intus: Committimus Pri Guardiano nostri Conventus vicinioris, ut si in Domino ex­pedire videbitur per se, vel per alium Nostri Ordinis Sacerdotem erigere possit Stationes Viae Crucis in loco, de quo in precibus, dummodo de cetero reliquae serventur, quae a Summis Pontificibus praescripta sunt, alias erectio ipso facto nulla sit. Datum Romae ex Ara-Coeli die 3- May 1776. L. S. F. Paschalis a Varisio Min. Generalis Authenticum hujus litterae asservatur in Conventu nostri S. Antonii Patavini Archivio Bajae. 18va Augusti. Post Vesperas fuit Disputatio publica P. Alexander Tomikovich Lectoris Philosophiae ex Universa. Mecoenas erat Clariss. Dnus Physicusjoannes de Gregori I. Cottus Bacsiensis. Theses insertae fuerant libris intitulatis: Tribu­nal Ecclesiasticum. Oppugnabant: A. R. D. Parochus Nadudvariensis, R. P. Joseph Pavissovich et Lector Philiae Muhacsiensis M. V. P. Urbanus Petrich. Defendebant Fres Franciscus Pjurossevich, Modestus Drexler et Otho Bewem. 23tU Augusti. Circa mediam 7mam matutinam Dna Senex Inspectorissa Foriana, apoplexia tacta agonizabat et 3tl0 quadrante pro 7ma exspiravit.197 Cui, extremam unctionem et absolutionem nos, quia praesto fuimus, admini­stravimus. 25ta. Mane hora 5ta decantabatur Sacrum de Spiritu Sancto solemniter et reliqua ut moris est peracta sunt; cum hac die celebrata sit secunda Intermedia Congregatio, sub Provincialatu A. R. P. Ladislai Spaics, Petro-Varadini. 2fla 7bris. Hodie ante coenam perlecta est Tabula hujus Venerabilis Familiae S. Antonii de Padua, quae talis fuit: R. P. Philippus Kattich Guard. Aggreg, et Admi. Parochiae. 196 Der Kalvarienberg war der Friedhof der Bajaer. Auch eine kleine Kapelle stand hier. Balla, Antal, 1772. 197 Antal Flórián (geb. 1739 in Baja) war der Gutsverwalter von Antal Grassalkovich. Werner, Adolf, 1914. 12. — Die Familie war katholisch und unterstützte die Franziskaner mit Gaben. HD 15- Juli 1753- — Über Stammtafel und Adelung der Familie siehe Dudás, Gyula, 1893 79.; Kőszegi, Sándor, 1899. 102.; Balogh, Gyula, 1901. 58., Hellebront, Kálmán, 1912. 22. 85

Next

/
Oldalképek
Tartalom