Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1776 Processiones institutae sunt sexdecim diebus inter poliatis nempe die Dominico, die Martis, et die Jovis ut nimirum quilibet, si semel impeditus foret, alia vice suppleat, sicque octies cum processione pergat. Fiebant autem processiones mane hora 8a postquam autem redivissent ad Ecclesiam nostram cantabatur Sacrum Solemne, prout dies exposcebat. 28va Aprilis. Hodie prima Processio fuit Jubilaris. Populus copiosissimus, quod quasi numerari non potuerit. 10ma May. Casus contigit fatalis in domo cujusdam acatholid penes Domum D. Adamovich.190 Dnus Soer Capitaneus ex I. Regimine Hussarorum Grewen dicto, probando pistoletas, inter adstantes plures officiales super iisdem judici­um ferentes, et discurrentes, laesit una in Cranio supra frontem D. Karász Locumtenentem ejusdem Regiminis, non advertendo esse oneratam, quemad­modum etiam altera non erat; laesus corruit, D. Soer vero fugit ad nos /: monendo in via D. Capellanum, ut pergeret eorsum, et laesum absolvaret :/ qui totus turbatus narravit suam diem infelicem, neque potuit pacem habere, quam­vis consolaretur tum per nos, tum per alios officiales, qui huc accurrerunt. Denique circa nmam dum nos ad prandium iremus, ille sua sponte exivit, cum reliquis, dicendo, se nolle manere in asyllo, cum voluntarie eum n laeserit, et cum adhuc vivat, ut possit ab eo veniam impetrare.191 Ivit illuc, et depositis suis armis, se posuit ad sequestrum, njemjpe ad Carceres domesticos, quousque non finiatur apud Regimen Canossa. Laesus vero, quamvis difficulter, tamen post multas exhortationes eidem pepercit et die 3tia mortuus est. In cerebro anteriori inventi sunt tres v. quatuor globuli, qui nullo modo excipi potuerant, absque destructione cerebri, et ideo, uti Physicus dixit, mori debuit. 29a Junii. Post meridiem, finitis vesperis, habuit publicam disputationem M. V. P. Alexander Tomikovich Lector Philosophiae, ex Tractatu de Animabus Brutorum. Defenderunt Fres Alexius Hartmann et Otho Bewem sub libellis. Benefactor erat D. Perillustris Alexius Szombatheli, Vice Notarius I. Cottus Bacsiensis.192 30ma Junii. Hora media 4ta vespertina incepit Concertatio publica in Ecclesia nostra, dicti M. V. P. Lectoris, ex Universa Argumenta dilluentibus Fribus Franci­sco Pjurossevich, Antonio Karakatich, et Philippo Pjuretich. Theses erant sub Imaginibus triplicis Speciei, ad ducentae procurante Nostro Optimo Benefactore lem, die Decke wurde aus Brettern erbaut. Im Kirchenfriedhof wurde der erste Tote am 14. Mai 1745 bestattet. Tamás, Péter, 1976. 4. 190Neben den Katholiken hatte die Stadt damals griechisch-katholische (prawoslawi­­sche) Einwohner. Rapcsányi, Jakab, 1943. 232. 191 Die Kirche und das Kloster hatten Asylrecht. Diejenigen, die hier Asyl ersuchten, konnten nicht mit Gewalt aus dem Haus entfernt und bestraft werden. Im Laufe des 18. Jahrhunderts wurde dieses Recht der Kirche in großem Maße beschränkt. 1723. Artikel 113-, 1764-65. Artikel 27. Lányi, Károly, 1844. III. 70-71.; Kolosváry, Sándor — Óvári, Kelemen, 1897. 119., 647. 192 Es handelt sich wohl um einen Angehörigen der Szombathelyi-Familie von István­­megye (Istvánmegye ist heute mit dem Name Szentistván ein Stadtteil in Baja). BBPH 23. September 1795-, 15. März 1797. 83

Next

/
Oldalképek
Tartalom