Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

Í840 nalis] et magnam quantitatem panis misit. Et sic successive aliae vicinae com­munitates certatim quasi conabantur extremam egestatem sublevare.66'1 Ne vero fraudi, ac deceptioni in distributione subsidiorum iam missorum, aut posthac mittendorum via aperiatur: erecta est deputatio, cuius Praeses constitu­tus est Spect. D. Beniaminus Latinovics, Perceptor Joannes Kardos, Notarius Jo­sephus Sebők, et alii sex, ut membra Deputationis. Huius Deputationis officium est omnia subsidia conscientiose connotare, et victualia quidem quotidie, pecu­niam vero, ubi maior summa convenerit, inter damnificatos distribuere. 5. Discessit A. R. P. Mner Provliscum R.P. Secretario Aradinum occasione prae­­iuncturali; quia equi conventuales his rerum adiunctis pernecessarii sunt. Eadem. P. Norbertus Mikischka discessit Bacsinum. 6. Ne Juventus Scholastica interruptis praelectionibus annum integrum perdere cogatur, Administri rei lit[t]erariae in eo convenerunt: ut, consentiente etiam A. R. P. Mnro Provli, superiora cubilia tractus orientalis pro temporis angu­stiis adaptentur, atq[ue] in iis praelectiones ordinariae continuentur; Director loc[alis] vero recursum faciat ad Superiorem Directionem, quatenus, obtento indultu, annus scholasticus solito citius terminari possit. Itaq[ue] praelectiones ordinariae ab hodierna die continuantur non sine molestia, et incommodo, quia stamna, v mensae non sunt, sed asseres tantum lateribus impositi plures, v pau­ciores pro numero Juventutis, qui imminutus est; quoniam nonnulli scholis penitus valedixerunt, alii consumtis igne libris, scriptisq[ue] scholasticis easdem interruperunt, alii deniq[ue] gymnasium mutarunt, omnes simul 75. In communi hac calamitate, et maxima egestate inventi sunt complures, qui conventui quoq[ue] in victualibus, aliisq[ue] necessariis succurrerunt. Primus inter hos est A. R. D. Joannes Répásy Parochus Csanadiensis, qui 4. c[urrentis] misit 24. libones panis, duas metretas tritici, totidem avenae sic, ut medietas horum Conventui cederet, alteram medietatem Rdissimus D. Praepositus, et Loci Parochus obtineret; qui tamen, quoniam victum pro se, et DD. Cooperatoribus iam conductum habebat, ratam suam Conventui cessit, demtis duobus liboni­­bus, famulo suo in aedibus parochialibus excubanti tradendis. Reliqui, ut eorum nomina apud seram quoq[ue] posteritatem perennent (:dulce enim, et iucundum fuit in extrema hac egestate et inedia sublevari, et a fame, eiusq[ue] malis sequelis praeservari:) sic sequuntur: A.R.D. Ferenc2y Georgius, emer. VADiac. et Parochus Sükösdiensis 1. metr[etam] trit[ici] 1. saccum ciclam[inum] 2. org.[ias] lignorum, et currum foeni, A.R.D. Tejfölösy Stephfanus] Paroch[us] Sz. István[iensis] 4. metr[etas] trit[ici] 1. org[iam] lignorum Possessio Sz. István 1. metr[etam] trit[ici] 1. metr[etam] avenae, et currum foeni, Perül. D. Bogyó Jos[ephus] Provisor Sz. István[iensis], currum foeni, 669 Die Aufzählung der Spenden und Spender siehe Schönberger, Andreas, 1841. 38-87. 453

Next

/
Oldalképek
Tartalom