Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1837 - 1838 Mensis October 2. Gymnasium R[egium] invocata ope divina annum Sehol [asticum] inchoa­vit. 4. MVP. Probus Szabó Lector Philos. Illokino advenit. 7. Studium Philos[ophicum] implorata assistrice Sapientia divina anno Scho­­latico initium fuit. 17. Lectae sunt A. R. P. Min. Provlis Lit[t]erae Circulares Capitulares, in quibus, praeter nonnulla utiliter instituta, aliqui defectus, qui irrepserant, carpuntur. Mense hoc, maiore ex parte sicco, dies quidem amoenae, sed noctes frigidae uvas adhuc immaturas sufficienter excoquere non poterant; ideo vinicola spe sua fraudatus vinum quantitate exiguum, qualitate aceto simile obtinuit. — Tri­turatio, ne sementis negligatur, differri debuit. Mensis November 12. Advenit Bacsino Fr. Mauritius Feldhoffer L. p. hic mansurus ad varia con­ventus servitia. 15. In platea Macelli /:Mészárszék Utsza [= Metzgerei Straße]:/ hora 8. vesp[ertina] exorto per incuriam incendio duae domus conflagrarunt.650 Mensis hic, et pluviis, et nivibus gravis, frigidus, ac gelidus pertransiit. Mensis December 16. Peractis de more Exertitiis Spiritualibus, nullo obiecto memorabili semet offerente, frigidus, nivosus, intermixtis non raro pluviis gelidis, decurrit. Annus quoad naturae producta generatim foecundioribus, speciatim vero quoad frumentum uberrimis /:tanta quippe copia fruges productae: ut non tantum dominia, aut plus terrarum possidentes, sed coloni quoqfue] trituratio­nem in hiemem, aut ultro differre debuerint:/ quoad olera fertilibus, quoad vinum, si quantitatem spectes, sterilibus, si qualitatem, pessimis, quoad valetu­dinem, salubribus adnumerandus. Annus 1838. Mensis Januarius 16. Fr. Stephanus Ticsarich, Clericus Philos, in annum 1. Studens, deposita veste religiosa, Seculum repetiit. Mense hoc aëris temperies variabat, frigore initio munus, serius nimis saevien­te, maximum erat die 16. quo thermometrum ad 15o descendit; nives vero tanta copia deciderunt: ut vias omnes praecluserint, cursorq[ue] publicus integro octiduo emanserit. Copia haec nivium non tantum in Hungária, sed in exteris etiam regionibus metum eluvionum praesertim Danubii accolis gravem incussit. Mensis Februarius 20. FF. Aloysius Borbély, et Joannes dementis, Clerici Philos[ophici] in annum 1. Auditores, misso habitu, Statui religioso valedixerunt. PP. Philosophiae 650 Die spätere Girk György Straße, heute Zalka Máté Straße. 433

Next

/
Oldalképek
Tartalom