Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1837 scessit. Sub hodierno igitur dato neorepositus Magistratus cum selecta com­munitate conveniens elegit Notarios, primarium quidem D. Josephum Sebők, antea Dnii Rigyicza Fiscalem, et secundarium Stephanum Petrovics, pariter Juratum Advocatum. Eadem. FF. Justinianus Fodor, Ersekujvariensis, Bartholomaeus Taschner Vandorfensis, Cottus Sopron [iensis] et Matthaeus Fabianovich Brodensis in annum 1. SS. Theologiae Studentes vota tertia acceperunt. Quorum prior Justi­nianus, iam Martinus Fodor, votis minus faventibus seculum repetiit, alii duo 25. Completo 21. aetatis anno, ac triennio in ordine exacto, factaq[ue] resi­­gnatione in manibus A. R. P. Gvardiani solennem elicuerunt professionem. Mensis hic subfrigidus integer, nonnullis diebus tantisper frigidior erat, tamen sine pruina, quae saepius metuebatur, sed absq[ue] pluvia vix una, alterave dies transiit, immixtis interdum nivibus. Venti saepius furebant, validissimus flabat diebus 5., 6., 15. non solum hic, sed in aliis etiam regni partibus, imo in exteris regionibus, ut c publicis paginis constat, non sine maximis damnis. Mensis Junius 7. Iam prius e privatis relationibus nobis innotuit, hodie autem in publicis paginis legere licuit, Magnificum D. Josephum Rudics de Almás, Consiliarium R[egium] /:paulo ante denominatum:/ huius Cottus Offi[cii] Supremi Comitis Administratorem renunciatum esse dd° 18. Maii a[nni] l[abentis] postquam Franciscus Comes Győry munere Supremi Comitis se abdicasset. 10. Lectae sunt Circulares Lit[t]erae A. R. P. Ministri Provlis, quibus intimatur, prima intermedia Congregatio Capitularis Budae die 13. Augusti celebranda. 12. Appulit Vukovarino Navi Vaporaria advectus A. R. P. Minister Provlis ut Vi­sitator Canonicus cum R. P. Secretario Michaële Filippovich. Praesens Protocollum Conventus occasione Visitationis Canonicae die 14a et seq mensis Junii 1837 habitae, revidi, et collaudata ex parte A. R. P. Visitatoris Canonici peculiari R. P. Protocollistae exactitudine subscripsi. P. Michaël Filippovich mp. Secretarius Proviae 13. Pro solennitate S. Antonii, favente tempestate, sat copiosa multitudo po­puli eidem S. Antonio devoti, non tamen tanto numero, ac anno superiore, con­fluxit; ad quam pro solatio spirituali sermones sacri habiti, et quidem hungari­­cus per R. D. Franciscum Vondrák, Coopérât. Madaras [iensis] Germanicus per Franciscum Samuel, Coopérât. Sztanicsics[ensis] illyricus per R. D. Stephanum Samanovics Administr. Borsod [iensis] pontificante Rdssimo D. Josepho Rácz, Ca­nonico Honorar[io] VADiacono, et possess[ionis] Keczel Parocho. 18. A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Secretario, terminata Visitatione Cano­nica, et cunctis ordine recto geri repertis, ideoq[ue] suam complacentiam pu­blice contestando, navi vaporaria Budam ascendit. Mensis hic nonnullis diebus calidior, sed superveniente pluvia, quae frequen­­tior erat, interdum imber efusissimus, aura refrigebatur, falcatio graminis, et foe­­ni collectio impedita, vineae quoq[ue], uberem pollicentes vindemiationem ob 428

Next

/
Oldalképek
Tartalom