Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1831 Mensis hic priore praesertim dimidio pluviosus, et frigidus fuit; tanto amoe­nior, et calidior altero sui dimidio, id quod Uvis maturandis summe proficuum est, et colono, triturationem accelerantis peropportunum. Communicatio omnis per universum regnum est plene restituta, partim quia homines tandem persvasi sunt, morbum haud esse contagiosum, partim, quia in nonnullis regni partibus periculosi tumultus exorti Jurisdictiones attentas reddi­derunt, ne malum hoc ultro serpendo alios ad similes ausus attentandos exsti­mularet.623 Mortalitas, ut e publicis Ephemeridibus constat, in nonnullis locis deficit sensim, in aliis penitus desiit. Nos, Laus Deo! hucdum immunes fuimus, demtis paucis particularibus casibus, quibus symptomata huius morbi sunt observata. Mensis October 3. Quoniam Tabula huius Familiae iam 27. Sept[embris] adlata est /:prius hinc expediti a Ministro Provli, utprimum communicatio restituta est, ad suas statio­nes sunt dispositi:/ in sequelam eius P. Xistus Popp Földvarinum, P. Anastasius Balás, et Fr. Casparus Kovács Mohacsinum discesserunt. 6. Advenerunt Mohacsino P. Basilius Kovács, Professor, et Fr. Zephirinus Haferl Cocus. 10. Spectabilis D. Alexander Latinovics de Borsod, et Kattymár, ICott[uum] Bacs, et Bodrogh Art[iculariter] Unit[orum] T[abulae] J[udiciae] Assessor post brevem aegritudinem hora 111/2 noctis exstinctus, relictis duobus filiis, Joanne et Elia, atq[ue] 12. Hora 10. mat[utina] per A. R. D. Mathiam Bartok Parochum Loc[alem] in Ecclesia Conv. ante Aram S. Joannis Nep[omuceni] tumulatus.624 Eadem. Advenerunt horsum R. P. Laurentius Matoss Spiritualis Illokino, et P. Anicetus Gyarmathy Professor Aradino. 15. Discessit Fr. Titus Eredt Cocus Bacsinum, et Fr. Ludovicus Vilcsek Vukovar[inum]. 16. Franciscus Bőzer professione Sartor S. Religionis habitu est indutus per MVP. Antonium Peska, Exhortatorem Gymn[asii] suum utpote Magistrum, accep­to nomine Quirini. 22. Lectae sunt Litterae A. R. P. Min. Provlis, quibus publicabatur dispensatio S. Sedis medio Nunciaturae Viennensis Roma Budam dimissa, in ieiunio a festo OO. SS. atq[ue] Nativitatem Dni, iam inde ab anno 1818. ad recursum Ministro­rum Provlium denegata. 23. Quoniam prima Congregatio Capitularis ob grassantem morbum celebra­ri non poterat, dislocatio Individuorum facta est e consensu Venerabili Consisto­rii per Litteras vim primae intermediae Congregationis Capitularis habente. Quod huius familiae[individua] concernit, exhibet Tabula sequentis tenoris hodie publicata: 623 Über den Aufstand in Pest und in den Nordkomitaten (Zemplén, Abaúj, Sáros) siehe Tilkovszky, Lóránt, 1955. — Arató, Endre — Niederhauser, Emil, 1970. 344-346. 624 Der erste Altar auf der Südseite, gleich nach dem Hauptaltar. Auf der anderen Seite waren die Gräber des Familiengründers Péter Latinovics und seiner Gemahlin. 388

Next

/
Oldalképek
Tartalom