Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1831 possessiones inferant, penuria omnium, ad vitam sustentandam pertinentium, sit maxima.621 9. Lectae sunt Circulares Litterae A. R. P. Min. Provlis, quibus indicitur prima intermedia Congregatio Capit[ularis] Budae die 17. Augfusti] celebranda. 19- Aliae Circul[ares] Litterae A. R. P. Min. Provlis sunt lectae, rem Scholasti­cam concernentes, iam prius medio Directionis Litter[arum] Jaur[inensem] pu­blicatam. 21. Fr. Laurentius Szakonyi Laicus Novitius acceptis votis tertiis annum pro­bationis terminavit. 27. Advenit horsum Illustrissimus Dnus Comes Franciscus Győry huius Cottus Supremus Comes, his rerum adiunctis valetudinis curandae Commisarius Regius, ac Deputationis, quae hic sedem fixerat, Praeses. 29. Morbo latius serpente, iamq[ue] in ipsis huius Cottus visceribus grassan­­tejuventus Scholastica, quae examina semestralia vix inchoaverat, e dispositione Comissionis Regiae est dimissa. Dimissio haec Juventutis medio Exc. Consilii L. R. publicata iam prius fuerat, et fieri debuisset in Universitate, et Academiis die 15. Augusti, in Gymnasiis vero octo diebus tardius ita, ut Scholasticae praelec­tiones hoc anno initium sumant in omnibus Litterariis Institutis die 15. Octobris, durentq[ue] usq|ue] ultimam Julii anni 1832. sicq[ue] pro feriis autumnalibus deinceps menses Augustus, et September deserviant; annis autem sequentibus annus Scholasticus inchoetur 1. Octobris. 31. Sartor quidam, alias morbis variis obnoxius, hodie morbo, Cholerae illi Orientali simili, correptus fuit. Hoc dum Commissario R[egio] insinuatum fuisset: ille panico quodam terrore perculsus, Baiam, fuga quasi elapsus dese­ruit, Deputatio ipsa dilapsa, nobis spirare Levius tantisper licuit; quoniam adeo perplexa mente fuimus, ut quonam res exitura esset, penitus ignoraremus: cum dispositio in hoc, v alio obiecto facta eodem pene momento ter quaterve sit mutata, clausura iam aperta, iam post unam, alteramve horam rursum clausa, sicq[ue] homines primo murmurare, dein minas quoq[ue] intentare. Mensis calidus, et serenus fuit, ideo falcationi, quae remoram aliquam est passa, ac messi, avido colono iam dudum exspectatae, peropportunus. Mensis Augustus 2. Quoniam communicatio omnis cum Cottu Pestinensi, duabus vicinis Possess[ionibus] Sz. István, et Sükösd exceptis, penitus interdicta, in Bacsiensi autem aperta quidem, ast ob morbum in nonnullis remotioribus locis grassan­­tem cum vicinis Possessionibus cauta admodum, et quasi occulta conversatio indulta est: hinc praeter huiates vix aliqui extranei pro festo S. Mariae Angelo­rum de Portiuncula comparuerunt; ne tamen fidelis populus pabulo spirituali frustraretur: divina pro more peracta sunt, pontificante A. R. D. Michaële Benczák Parocho Katymár, concionantibus sermone Hungarico R. D. Francisco Vondrák Cooper. Sükösdiensi, Illyrico, et Germanico domesticis Concionatoribus. 3. R. P. Lector Stephanus Examen semestr[ale] servavit ex Herrn[eneutica] V. F. 621Angaben aus der Umgebung über das Toben der Pest siehe Kőhegyi, Mihály, 1965. 386

Next

/
Oldalképek
Tartalom