Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1831 Mensis hic pluviosus, ventosus, frigidus, et pruinosus agri-et vinicolas nimium terrebat; pruinae tamen, Deo Laus, non multum nocuerunt. Mensis Maius 14. Fr. Fortunatus Nagy, Hungarus Kupuszinensis, Clericus SS. Theol[ogiae] Studens ultima vota accepit. Eadem occasione Fr. Laurentius Szakonyi Laicus No­­vitius secundis votis probabatur. 16. Suprafatus Fr. Fortunatus obtenta a Mstro Provli licentia expletoq[ue] in Provia triennio, ac 21. aetatis anno completo, resignatione pridie publice lecta in manibus R. P. Stephani Ninkovich Lectoris solennem elicuit professionem. 20. P. Anastasius perfecte sibi redditus hodie Scholam intravit. Mensis hic quoq[ue] pluviosus, frigidus, et pruinosus fuit. Mensis Junius 3. Fr. Leo Nekpisz, Hungarus Budensis, Clericus SS. Theol[ogiae] Stud[ens] postrema vota accepit. Eodem die Fr. Gedeoni Laico Novitio prima vota sunt data. 4. Idem Fr. Leo obtenta a Min. Provli licentia, expletoq[ue] in Ordine trien­nio, ac 21. aetatis anno completo, resignatione pridie publice perlecta in manibus A. R. P. Gvardiani solennibus votis se Religioni Seraphicae obstrinxit, n[ome]nq[ue] Gregorii obtinuit. 13. Pro solennitate S. Antonii magna populi confluxit frequentia. Eleemosy­na de anno in annum parcior. Sermonem Hung[aricum] habuit R. D. Franc[iscus] VondrákCoop. Sükösd[iensis] Germ. Cone. Domest[ticus] Illyr. R. P. Lector Mar­­cellinus. Sacrum solenne decantavit A. R. D. Michael Benczák Parochus Kattyma­­riensis. Mensis cum copiosa pluvia subfrigidus erat, ideo falcatio, et collectio foeni nimis retardata. Mensis Julius 6. Fr. Gedeon, Laic. Nov. iám Fridericus Hibái deposita veste Religiosa seculum repetiit. 8. Iám anno 1828. morbus Cholera ex Asia in Europam occasione belli Russico-Persici translatus in Russico Imperio multum saeviit sensim septemtrio­­nem, et occasum versus serpendo, anno evoluto Galliciae ipsi illatus: ideo e parte Gubernii Austriaci omnia media adhibita ad morbum supprimendum, et effica­ces ordines facti ad eumdem a ceteris Provinciis, adhuc liberis, arcendum. His tamen nihil obstantibus morbus iste in Hungária quoq[ue] die 13- Junii erupit, cumqjue] nimis celeriter serperet, et iam plurima loca contagione sua ingvinas­­set, Exc. Consilium Locumt. R[egium] eos ordines fecit: ut non tantum singuli Cottus, verum singulae quoq[ue] possessiones praecluderentur, et omnis communicatio cum locis vicinis impediretur: quo factum, ut omne mercimoni­um tam in quam externum exstingveretur, industria omnis suffocaretur. Idcirco ab hodierna die a vicinis locis praeclusi famem metuimus: cum hic, nisi vicinae 385

Next

/
Oldalképek
Tartalom