Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1829 - 1830 22. Hora 11/2 promeridiana in platea, quae recta ad Capellam S. Rochi ducit /:Gyász Utsza:/ una domus conflagravit.609 Mensis hic inter rigidissimos referendus; nam frigus de die in diem crescebat adeo, ut in thermometro 15° indicaret, idq[ue] constanter, ideo pauperes quidam casas in vineis incolantes frigore obriguerunt, in Nosocomium delati, cura adhibita, tres ad vitam revocati, in aliis quatuor opera perdita. Sed frigus hoc insolitum, ut e publicis Ephemeridibus constat, in aliis quoq[ue] diversi situs partibus furit. Sic Smyrnae in Asia Minore iam 23- Oct[obris] circumiacentes colles nivibus tecti conspiciebantur. Derolini die 23- Dec[embris] in loco patente thermometrum 21° indicabat: ubi ex adverso, quod mirare, Petropoli usq[ue] nonam Decembris altius octavo gradu frigus non fuit, et usq[ue] primam eiusdem mensis in Neva fluvio naves libere commeabant.610 Annus exspectationem omnium superavit, ideo fertilioribus est adnumcrandus. Annus 1830. Mensis Januarius Mense hoc, cum nihil memorabile evenerit, frigus eo magis saevit ascendendo ad 21.° in thermometro. Mensis Februarius 13- Cubilis primi ad portam in Ambitu inferiore, a Professoribus inhabitato, fornax sub coena perfracta est reperta, re e sola suspicione inquisita fur inventus, qui, quoniam Studiosus erat, inflictis pluribus scuticarum ictibus, die 17. cum moribus chassis] 2. dimissus est. Damnum praeter fractam fornacem nullum est factum. Hic quoq[ue] mensis, frigore, ut supra, saeviente, pertransiit. Mensis Martius 13. Frigus tandem post quatvor mensium saevitiem remittere coepit, et nives, quae in hortulo Quadri Conventus fenestras usq[ue], imo altius, sic et alibi haerebant, sensim solvuntur. 18. R. P. Lector Erasmus servavit Examen e Jure Canonico. 25. R. P. Lector Stephanus ex Hermeneutica. Cum fine mensis, postquam nives penitus disparuissent, apparuerunt tristes saevissimae hiemis sequelae; cum enim 13- Nov[embris] anni superioris post modicum gelu nives copiosae decidissent, segetes in terra, vix aliquantum gelata, copiosis nivibus tectae, et suffocatae computruerunt, idq[ue] per spatia in agris iam minora, iam ampliora: ut homines cogerentur spatia vacua subarare, et 609 Die Gyász utca (Trauerstraße) ist heute Batthyány Straße. Den Namen hatte sie vermutlich bekommen, denn sie führte direkt zum Eingang des Rókus-Friedhofs. Flach, Paul, 1977/a. 43. 610 Der Führer der HD entnahm aus Zeitungsberichten diese Angaben. HKT 24. Dezember 1829. Nr. 51; Dezember 1829. S. 376; 20. Januar 1830. S. 36; Februar 1830. S. 87. 375