Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1828 occasione Nobilis Familiae Latinovicsiana de Borsod statutionis, e vivis erepta est, in crypta murata, a Cancellis novem, a Muro Ecclesiae laterali totidem pedibus distante sepultus, quiescit.599 Sacrum solenne de Requiem cum musica, in Pontificalibus decinit suprafatus Rdssimus D. Abbas, Gloriosum autem A. R. D. Josephus Calas[antius] Korsós VADiaconus, Parochus Madarasensis, et IC. Bacs Tab(ulae) Jud[iciariae] Assessor. Praefatus M. D. Agebat annum aetatis 69. 7. Publicatae sunt Circulares Litterae A. R. P. Ministri Provlis, quibus annun­­ciabatur prima intermedia Congregatio Capitularis Budae ad S. Stephanum Proto-Martyrem celebranda 19. Augusti. 13. Tempestate favente magna populi, S. Antonio devoti, frequentia conve­nit, cui ut plene satisfieret, et pro S. Tribunali diligenter sessu, et Verbum Dei annunciatum, Hungarice quidem per R. D. Joannem Herold Baiensem, Germa­nice R. D.Josephum Nagy Vaskutiensem, Illyrice R. D.Josephum Baich Sz. Istvá­­nensem Cooperatores. Sacrum solenne decantavit A. R. D. Michaël Benczák Pa­rochus Katymárensis /:Rdssimo D. Abbate aegrotante.:/ 14. Publicabatur per A. R. P. Ministrum Provient obitus repentinus A. R. P. Joannis Balatovich, Concionatoris, et Consultoris emeriti, Ex-Ministri Provlis, et Gvardiani Brodensis, die 2. Junii ictu apoplectico exstincti. 23- Hora 2 1/2 pomeridiana exorto / :incertum quomodo:/ incendio in platea ad Danubium sita, Ferdö Utsza dicta unica Domus conflagravit, quod plurimae servatae sint /:quoniam siccitas summa fuit:/ pacato tempori, et solerti con­fluentis populi labori adscribendum.600 25. Nocte hanc diem praecedente praedones quidam Hebraeum nomine Salamon, ad forum nundinale habitantem nocte intempesta adgressi, gravissimis plagis eidem cum Matre inflictis, 900. fl. spoliarunt, sed diebus sequentibus com­prehensi, et Zomborinum expediti sunt. Jam prioribus etiam noctibus minores expilationes acciderunt. Mensis hic etiam siccus defluxit usq[ue] 23. nocte autem 24am. praecedente imber vehemens decidit, qui sequentibus etiam diebus repetitus sitientem terram irrigavit, vegetationemqfue) plantarum promovit. Mensis Julius 6. Mortuus est Rdssimus D. Mathias Radicsevics, Abbas S. Martini de Bules prope Castrum Solymos, Districtus Infer[ioris] Coloc[ensis] VADiaconus, Privjilegiati] Oppidi Baia Parochus, ICottus Bacs[iensis] Tab(ulae) Jud[iciariae] Assessor, sequenti die tumulo illatus per Rdssimum D. Franciscum Wagner M. E. Coloc. Canonicum in Ecclesia Parochiali infra Ambonem. Parochiam hanc ad­ministravit ab Anni 18. 14. Murarii perfecerunt renovationem frontispicii Ecclesiae, Conventus ac turris integrae. Expensae in eam factae simul ascendunt ad 1215. fl. 32. xr. Valu­tales. 599 Der Altar „die heilige Jungfrau Maria” existiert heute nicht mehr, er konnte nicht identifiziert werden. 600 Ferdő = Fürdő utca (Badstraße). Im Buch Flach, Paul, 1977/a. kommt sie nicht vor. 362

Next

/
Oldalképek
Tartalom