Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1827 22. Fr. Peregrinus Hailer, Hungarus M[aria] Theresiopolitanus post exactos tres in S. Religione annos, acceptaq[ue] pridie vota favorabilia, et resignationem publice in communi caenaculo perlectam, in manibus A. R. P. Gvardiani votis Altissimo nuncupatis S. Religioni semet obstrinxit. Mensis hic calidus, et opportunis pluviis madidus bonum, fertilemq[ue] annum fore spondet; segetes tamen Autumnales defectuose observantur, non vero Vernales, quae laetissime virent. Frugum pretium sat altum est, tritici metreta Pestinensis 6. et ultra florenis venditur. Mensis Maius 5- Publicatae sunt Encyclicae A. R. P. Ministri Provlis, quibus intimatur Capitulum Provinciale in serie nonagesimum octavum in Imperiali, et Metropolitana Urbe Vienna ad S. Hieronymum celebrandum. In his PP. Gvardianis praecipitur, ut conductis occasionibus Budam, inde vero duobus Celeritatis [Celeribus] curribus Viennam iter susceptum perficiant, terminatis negotiis similiter ad propria reversuri. 10. Computus generalis conclusus, perlectus, et subscriptiones factae. 11. Fr. Simon Sangi Organifex Bacsinum discessit, praeparationes ibi ad struendum novum organum facturus. Eum secuti ad opus perficiendum coadiutores. 19- FF. Ignatius Lehner, et Fridolinus Wagner.592 21. Discessit A. R. P. Consultor, et Gvardianus Budam, inde assumto secum A. R. P. Joanne Balatovich, Ex-Ministro Provli, et Surrogato Consultore, simulq[ue] Gvardiano Brodensi Viennam iter prosecuturi occasione Conventus Baiensis. Mensis hic subfrigidus, et opportune pluviosus pertransiit, qui proinde etiam fertilitatem pollicetur; frugum tamen pretium non minuitur. Inundatio aquarum Danubii iam mense Martio inchoata semper permanet, imo augetur. Mensis Junius 6. Feria quarta Pentecostes celebratum est Capitulum Provle in serie 98. sub praesidio A. R. P. Petri Becker Ministri Provlis in Metropolitana Urbe Vienna. In hoc Capitulo, primo nempe a tempore Unionis isthic habito sequentes Patres Vocales aderant: A. R. P. Petrus Becker Mster Provlis, et Capituli Praeses, A. R. P. Joannes Balatovich Ex-Mster Provlis, et surrogatus Consultor, una Gvardianus Brodensis, A. R. P. Antonius Hirsch, Ex-Mster Provlis Proviae Austr[iae] A. R. P. Gregorius Csevapovich, Ex-Mster Provlis, et Gvardianus Viennensis, A. R. P. Joan[nes] Nep[omucenus] Pendi, Consultor, et Gvardianus Baiensis, Melchiades Greiner, Ex-Provlis Honorarius; item RR. PP. Daniel Papsó Radnensis, Bernardinus Steiner Enzersdorfensis, Ignatius Lovrich Nassiczensis, Amandus Kaeffer S. Hippolitanus, Eustachius Peter Budensis, Petrus Wasz Essekinensis, Ladislaus Szép Aradinensis, Silvester Ninkovich Czemekiensis, Caecilianus Svoboda Földvariensis, Placidus Schrott Mohacsiensis, Carolus Grausgruber Lanczendorfen-592 Der Orden hatte also eigene Orgelbauer, die nach heimischen Aufträgen in anderen Klöstern arbeiteten. 354