Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1826 19. Discesserunt Földvarinum P. Georgius Tidry, Alexius Tóth, prior Vicarii, posterior Concionatori munere functurus, et Fr. Mauritius] Feldhoffcr, L. prof. Budam vero Ambrosius Halbritter, Antonius Schauer, Medardus Schöbcck, et Fr. Lucas Lobenvein; deniqfue] Viennam P. Athanasius Schuster Coadiutor Con­ventus. 22. Appulit horsum A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Secretario 24. Budam versus iter suscepit. Eadem. P. Venandus Metz Mohacsinum petiit Contor Germ, ibidfcm] futurus. Mensis hic iam pluviosus, iam siccus decurrit, dies tamen tantisper frigidio­res, paucis demtis, obventos vehementes, et imbres copiosos erant. Falcationem graminis pro foeno impediebant pluviae frequentiores, quod t[ame]n sat copio­sum etiam nobis a Benefact[oribus] obtigit. Jubilaeum Magnum! Quoniam annus 1825. in Urbe Roma sacer Jubilacaris a Sua Sanctitate Summo Pontifice Leone 12. fuerit constitutus: hinc ut Orbis Catholicus Universus huius thesauri indulgentiar[um) redderetur particeps, idem Summus Pontifex easdem indulgentias ad omnes per orbem fideles extendit, et hoc anno curr[ente] lu­crandas promulgari curavit per Bullam, quae incipit: Quapropter in sequelam Ordinationis Pontificiae Excell. APraesul noster, Pe­trus Klobusiczky, decernere pro sua ADioecesi dignabatur, ut tempus lucrandis indulgentiis deputatum initium sumat Dominica quinta post Pentecosten, in 18. Junii incidente, finem capiat Dominica tertia Adventus, seu 17. Decembris ita, ut quatuor sibi succedentibus, et n interruptis Dominicis processiones instituantur ad quatvor in loco fors existentes Ecclesias, aut Sacella, in defectu horum ad totidem Cruces in territorio loci erectas. Quoniam vero nonnullae Parochiae ad vicinas Ecclesias iubentur supplicationes sacras instituere, in casu concurrcntiae ad disordinem evitandum aliquae ex his Dominica nona, et subsequis tribus sup­plicationes easdem tenebuntur instituere. Si quis fidelium quaternis his proces­sionibus quaecumq[ue] de caussa interesse non posset, decernitur, eum obliga­ri ad loca assignata quindecim vicibus visitanda. Igitur vi huius ordinationis AEppalis in Priv[ilegiato] hocce Oppido prima sup­plicatio instituta est Dominica 5. post Pentecosten, seu 18. Junii hoc ordine: prae­cessit Juventus Scholastica sub vexillo cum suis Moderatoribus, Litanias OO. SS. decincndo; tum sequebatur Natio Ilungara a Cooperatore D. Francisco Mihálje­­vies ducta; post hanc Rdssimus Abbas cum Clero Regulari, et Nobilioribus; horum vestigia legebat Natio Germana a Cooperatore D. Antonio Domsics recta; Agmen clausit Natio Illyra, Cooperatore D. Mathia Bartok eam moderante. llocq[uc] ordine perventum est ad Ecclesiam Convcntualem, ad quam solus D. Abbas cum Clero, et aliis, quos capere poterat, subintravit, reliquis agminibus foris scorsim consistentibus. Peractis in Ecclesia praescriptis precibus, adiectisque sex Pater, et Ave, ac Una Credo /:quod ab iis quoq[ue], qui foris consistebant, factum est:/ dataq[ue] Venerabili benedictione, procedebatur eodem ordine versus Capel­lam S. Rochi, continuatis Litaniis OO. SS. a Juventute Scholastica, et Clero idio­­mate Latino, a reliquis vero idiomate Nationali /dlungarico, Germanico, et Illy­rico:/. Terminatis ibi, ut supra, omnibus, eadem serie processum est ad Sacel-347

Next

/
Oldalképek
Tartalom