Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1825 Mensis hic demtis primis paucis pluviosis diebus, siccus, calidus, et vere ae­stivus praeteriit; postremis tamen duobus diebus flante saevissimo borea aura adeo refrigerata est; ut superveniens magna pruina vineas, hortosqjue] conco­xerit. Collectionem frumenti variantes aestatis tempestates, et copiosae pluviae parciorem, ac anno superiore, reddiderunt. Huius Mensis 11. sunt inchoata Regni Comitia, in quibus Carolina Augusta, Maximiliani Josephi Bavariae Regis filia, quarta feliciter regnantis Francisci 1. Au­gustissima consors est inaugurata per Celsiss[imum] Prine[ipemj Regni Pri­matem Alexand[ rum] Rudnay, etJoseph[um] Kopácsy Vesprim[iensem] Eppum, oblatis ei in praeconium coronale 50000 aureis.577 Mensis October 3. Advenit Bacsino Fr. Petrus Progt Laic[us] prof. hic mansurus in qualitate Procuratoris Conventus. 6. Advenerunt horsum audita Nassiczis Philosophia FF. Michael Stipanovich prof. Alumnus Proviae Bosnensis, Caius Agjich, Basilius Kovács, Franc[iscus] Sales[ius] Gazics, Cornelius Jánoska, et Isidorus Torma improfessi, disciplinas Theologicas audituri. 7. Eadem occasione discesserunt Vukovarinum per Mohács FF. Lucas Terzich, Callistus Schmutzer, professi, et Medardus Schöbeck improf, assumto ibi Bar­­tholomaeo Gartner pariter improfesso, pro eleemosyna colligenda hinc praevie misso Theologiam continuaturi. Eadem. Fr. Lambertus, iam Antonius Pauer, Clericus SS. TheoIog[iae] Studens deposita veste Religiosa seculum repetiit. 18. Discessit Essekinum P. Eugenius Mayerik, hic praeexistens 2. Humanita­tis Professor, eandem Classem ibi docturus, eidem hic suffecto P. Timothaeo Lukács, prius Humanitatis primae, huic P. Justino Tanos, hucdum Grammatica­lium Professore. In locum huius venturus P. Hieronymus Vavro exspectatur. 19- Dispositi ad continuandas disciplinas Theologicas FF. Antonius Schauer, et Alexius Tóth Clerici professi Vukovarinum abiverunt. 21. Appulit horsum A. R. P. Minister Provlis cum R. P. Secretario Aradino paterne nos invisens. Eadem. Advenit MVP. Erasmus Tometsek ante Nassiczis Lector Phphiae hic Theologiam traditurus. 26. Discessit A. R. P. Mner Provlis Bacsinum, inde ad Syrmienses C[o]ntus. Lectae sunt litterae Circulares, publicantes Intimatum Regium, vi cuius Intima­tum anno 1817. editum /:praecipiens neminem, nisi evoluto plene triennio, ad professionem admittendum:/ restringitur ad eos tantum, qui superato probatio­nis anno vigesimum quartum aetatis annum nondum compleverunt. 577 Augusta Karolina (1792-1873) war die vierte Frau von Franz I. Kurze Beschreibung, 1825.; Lorenz Ottokár, 1908. Újkor, Tafel 21. — Die Bischöfe von Veszprém krönten die Königinnen seit Anfang an und waren ihre Vizekanzler. Der Brauch wurde von Sigismund 1425 bestätigt und bis in die Zeit Stephanus des Heiligen zurückgefuhrt. Kollányi, Ferenc, 1901. 341

Next

/
Oldalképek
Tartalom